58. Crescente in dies numero fratrum, non potuerunt sufficere multitudini domus et areae, quae suffecerant paucitati: praeterea per providentiam Dei, tales intrabant frequenter personae, quibus videbatur de iure honorificentius providendum. In nonnullis quoque locis ita inconsiderate se collocaverat fratrum simplicitas, ut non areas ampliari, sed ex toto domos amoveri oporteret. Hinc factum est, ut vivente adhuc bonae memoriae fratre Agnello multa fieret tam domorum quam locorum ampliatio. Verumtamen tantus erat zelator paupertatis, ut vix permitteret vel ampliari areas vel domos aedificari, nisi secundum quod exegit inevitabilis necessitas: sicut evidenter patuit in infirmaria Oxoniae, qua construi fecit ita humilem, ut altitudo murorum altitudinem viri non multu excederet, et usque ad tempus fratris Alberti domus ipsa diversorio careret. Similiter dormitorium Londoniae, persistente tecto immobili, muris lapideis amoto luto, fecit stabiliri. Igitur sub fratre Alberto mutatus est locus Norhamtonae et similiter locus Wigorniae et locus Herfordiae.