65. Ampliato loco, ubi principale studium florebat in Anglia, et ubi universitas scholarium convenire consuevit, fecit frater Agnellus scholam satis honestam aedificari in loco fratrum, et impetravit a sanctae memoriae magistro Roberto Grosseteste, ut legeret ibi fratribus.
Sub quo inaestimabiliter infra breve tempus tam in quaestionibus quam praedicationi congruis subtilibus moralitatibus profecerunt. Ipso igitur ab cathedra magistrali in cathedram pontificale providentia divina translato, legit fratribus ibidem magister Petrus qui postmodum in episcopum in Scotia promotus est. Cui successit magister Rogerus de Wesham, qui primo decanus Lincolniensis ecclesiae et postea Conventrensi episcopus factus est. Similiter et magister Thomas Wallensis, cum laudabilite apud fratres in eodem loco legisset, in episcopum sancti David in Walia assumptus est. Hi ergo semper existentes in omnibus fratribus favorabiles, facta eorum et famam plurimum per diversa loca promoverunt. Igitur usque adeo fama fratrum Angliae et profectus in studio aliis etiam provinciis innotuit, ut minister generalis frater Helias mitteret pro fratre Philippo Walensi et fratre Ada de Eboraco, qui Lugduni legerunt.