72. Fuerunt quoque et fratres plurimi, qui, licet praedicationis vel lectionis officium non haberent, de gratissimo favore praelatorum, per obedientiam et ordinationem ministri provincialis in diversis locis confessiones tam religiosorum quam saecularium audierunt. Inter quos praecipuus erat Londoniae frater Salomon, qui tam civium quam curialium generalis confessor extitit. Ab ipso, cum esset guardianus Londoniae post languorem suum, ut supra dictum est, exegit sanctae memoriae dominus Rogerus, episcopus Londoniensis, canonicam obedientiam; sed cum ex longa familiaritate sibi amicabiliter obsisteret, dilationem usque alias impetravit. In tanta siquidem reverentia dominus ille ordinem habuit, ut singulis fratribus se salutantibus assurgeret. Igitur frater Agnellus hac occasione statim misit ad curiam et decretalem, quae dicitur “Nimis iniqua” pro fratribus fieri impetravit.