(Lemmens, Test. min. p. 10411)
Circa novissima beatus Franciscus pauperculus in monasterio beati Verecundi saepius hospitabatur, quem devotus abbas et monachi gratiose recipiebant. Ibi miraculum fecit de sue, quae agnum edidit. Et circa ipsum monasterium beatus Franciscus fecit capitulum tercentum Fratrum primorum, et abbas et monachi gratiose sicut potuerunt, necessaria dederunt. Fuit ibi copia panis hordacei, siliginis, surcaceris, miliacei, aqua limpida in potum et vinum malorum pro debilioribus linphatum, sicut antiquissimos dominus Andreas, qui ibi interfuit, testabatur, et fuit ibi copia fabarum et leguminum.
Beatus Franciscus ex maxima carnis maceratione, nocturnis vigiliis, orationibus et ieiuniis consumptus ac debilitatus, cum ambulare non posset, et praecipue, postquam fuit insignitus vulneribus Salvatoris, pedester incedere non valens, portabatur asello; et cum quodam sero iam nocte transiret cum fratre socio per viam S. Verecundi asello equitans et sacco rudi amictus humeros et circa scapulas, laboratores agrorum vocabant eum, dicentes: “Frater Francisce, mane hic nobiscum et noli ultra pergere, quia lupi ferales hic discurrunt, qui asellum tuum comedent et laedent vos”. Tunc beatus Franciscus dicit: “Nihil nocui fratri lupo, ut fratrem nostrum asellum audeat devorare. Valete, filii et Deum timete”. Et sic frater Franciscus pertransivit illaesus. Haec nobis retulit agricola, qui praesens fuit.