1. Attendamus, omnes clerici, magnum peccatum et ignorantiam, quam quidam habent super sanctissimum corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi et sacratissima nomina et verba eius scripta, quae santificant corpus.
2. Scimus, quia non potest esse corpus, nisi prius santificetur a verbo.
3. Nihil enim habemus et videmus corporaliter in hoc saeculo de ipso Altissimo, nisi corpus et sanguinem, nomina et verba, per quae facti sumus et redempti de morte ad vitam (1Joa 3,14).
4. Omnes autem illi qui ministrant tam sanctissima ministeria, considerent intra se, maxime hi qui indiscrete ministrant, quam viles sint calices, corporalia et linteamina, ubi sacrifica-tur corpus et sanguis Domini nostri.
5. Et a multis in locis vilibus relinquitur, miserabiliter portatur et indigne sumitur et indiscrete aliis ministratur.
6. Nomina etiam et verba eius scripta aliquando pedibus concul-cantur;
7. quia animalis homo non percipit ea quae Dei sunt (1Cor 2,14).
8. Non movemur de his omnibus pietate, cum ipse pius Dominus in manibus nostris se praebeat et eum tractemus et sumamus quotidie per os nostrum?
9. An ignoramus, quia debemus venire in manus eius?
10. Igitur de his omnibus et aliis cito et firmiter emendemus;
11. et ubicumque fuerit sanctissimum corpus Domini nostri Jesu Christi illicite collocatum et relictum, removeatur de loco illo et in loco pretioso ponatur et consignetur.
12. Similiter nomina et verba Domini scripta, ubicumque inve-niantur in locis immundis, colligantur et in loco honesto de-beant collocari.
13. Et scimus, quia haec omnia tenemus super omnia observare secundum praecepta Domini et constitutiones sanctae matris Ecclesiae.
14.Et qui hoc non fecerit, sciat, se coram Domino nostro Jesu Christo in die iudicii reddere rationem (cf Mt l2,36).
15. Hoc scriptum, ut melius debet observari, sciant se benedictos a Domino Deo, qui ipsum fecerint exemplari.