1. Scribe, sicut dico tibi: 2. Primus frater, quem dedit mihi Dominus, fuit frater Bernardus, et: qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti evangelii distribuendo bona sua omnia pauperibus; 3.propter quod et propter multas alias prerrogativas teneor ipsum magis diligere quam aliquem fratrem totius religionis. 4. Unde volo et praecipio, sicut possum, quod, quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tanquam meipsum, 5. et etiam alii ministri provincialis et fratres totius religionis ipsum teneant vice mea.