1Voce mea ad Dominum clamavi * voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2). 2Effundo in conspectu eius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Ps 141, 3).
3In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas (Ps 141,4). 4In via hac qua ambulabam * absconderunt superbi laqueum mihi (Ps 141, 4).5Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me (Ps 141,5). 6Periit fuga a me * et non est, qui requirat animam meam (Ps 141,5). 7 Quoniam propter te sustinui opprobrium * operuit confusio faciem meam (Ps 68,8). 8Extraneus factus sum fratribus meis * et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9). 9Pater sancte (Joa 17,11), zelus domus tuae comedit me * et opprobria exprobantium tibi ceciderunt super me (Ps 68,10). 10Et adversum me laetati sunt et convenerunt * congregata sunt super me flagella et ignoravi (Ps 34,15). 11Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me gratis (Ps 68, 5). 12Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exsolvebam (Ps 68,5). 13Surgentes testes iniqui * quae ignorabant interrogabant me (Ps 34,11). 14Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps 34,12) et detrahebant mihi * quoniam sequebar bonitatem (Ps 37,21). 15Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (Ps 43,5). 16Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).
Ad Nonam
Antiphona: Sancta Maria Virgo