1 Et omnes fratres caveant sibi, ut non calumnientur neque contendant verbis (cfr. 2Tim 2,14),
2 immo studeant retinere si-lentium, quandocumque eis Deus gratiam largietur.
3 Neque litigent inter se neque cum aliis, sed procurent humiliter respondere dicentes: Inutilis servus sum (cfr. Lc 17, 10).
4 Et non irascantur, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui dixerit fratri suo raca, reus erit concilio; qui dixerit fatue, reus erit gehennae ignis (Mt 5,22).
5 Et diligant se ad invicem sicut dicit Dominus: “Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Joa 15,12).
6 Et ostendant ex operibus (cfr. Jac 2,18) dilectionem, quam habent ad invicem, sicut dicit apostolus: “Non diligamus verbo neque lingua sed opere et veritate” (1Joa 3,18).
7 Et neminem blasphement (cfr. Tit 3,2);
8 non murmurent, non detrahant aliis, quia scriptum est: Susur-rones et detractores Deo sunt odibiles (cfr. Rom 1,29).
9 Et sint modesti omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (cfr. Tit 3, 2);
10 non iudicent, non condemnent.
11 Et sicut dicit Dominus, non considerent minima pecata aliorum (cfr. Mt 7, 3; Lc 6, 41),
12 immo magis sua recogitent in amaritudine animae suae (Is 38, 15).
13 Et contendant intrare per angustam portam (Lc 13, 24), quia dicit Dominus: Angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam (Mt 7,14).