1 Si quis divina inspiratione volens accipere hanc vitam venerit ad nostros fratres, benigne recipiatur ab eis.
2 Quodsi fuerit firmus accipere vitam nostram, multum caveant sibi fratres, ne de suis temporalibus negotiis se intromit-tant, sed ad suum ministrum, quam citius possunt, eum repraesentent.
3 Minister vero benigne ipsum recipiat et confortet et vitae nostrae tenorem sibi diligenter exponat.
4 Quo facto, praedictus, si vult et potest spiritualiter sine impedimento, omnia sua vendat et ea omnia pauperibus studeat erogare.
5 Caveant sibi fratres et minister fratrum, quod de negotiis suis nullo modo intromittant se
6 neque recipiant aliquam pecuniam neque per se neque per interpositam personam.
7 Si tamen indigent, alia necessaria corporis praeter pecuniam recipere possunt fratres causa necessitatis sicut alii pau-peres.
8 Et cum reversus fuerit, minister concedat ei pannos probationis usque ad annum, scilicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum.
9 Finito vero anno et termino probatio-nis recipiatur ad obedientiam.
10 Postea non licebit ei ad aliam religionem accedere neque “extra obedientiam evagari” iuxta mandatum domini papae et secundum evangelium; quia ”nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei” (Lc 9,62).
11 Si autem aliquis venerit qui sua dare non potest sine impedimento et habet spiritualem voluntatem, relinquat illa et sufficit sibi.
12 Nullus recipiatur contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae.
13 Alii vero fratres qui promiserunt obedientiam habeant unam tunicam cum caputio, et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum et braccas.
14 Et omnes fratres vilibus vestibus induantur, et possint eas repeciare de sac-cis et aliis peciis cum benedictione Dei; quia dicit Dominus in evangelio: “Qui in veste pretiosa sunt et in deliciis” (Lc 7,25) et “qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt” (Mt 11, 8).
15 Et licet dicantur hypocritae, non tamen cessent bene facere nec quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut possint habere vestimentum in regno caelorum.