1 Post obitum b.p.n. Francisci fuerunt duo germani in Ordine, scilicet fr. Humilis et fr. Pacificus, qui fuerunt mire sanctitatis et perfectionis: unus illorum mortuus est Suffiani, alter vero qui stabat in loco remoto, dum orationi vacaret in loco solitario et deserto, facta est super eum manus Domini et, positus in extasi, vidit animam germani sui in celum sine aliqua retardatione conscendere.
2 Revolutis autem multis annis, frater qui vivebat factus est de familia Suffiani, ubi germanus quondam sepultus extiterat. Tunc vero fratres ad petitionem dominorum de Brunfortio dictum locum Suffiani in locum alium mutaverunt, ita quod fratres transtulerunt illic sanctorum fratrum reliquias; 3 inter quas, cum ad sepulturam germani dicti fratris venissent, ille ossa germani sui accepit et cum vino optimo lavit et reposuit in alba tobalea; et osculari cum multa devotione et lacrimis non cessabat.
4 Fratres autem de hoc mirabantur et quasi dispiciebant, quia, cum esset frater magne sanctitatis, videbatur affectu sensibili et seculari modo plorare; et insuper allegabant quod ossa aliorum fratrum non minus erant digna honore quam illa. 5 Quibus ille, humiliter satisfaciens, ait: “Fratres mei carissimi, non miremini si ossibus germani mei feci quod non feci aliis; et benedictus Deus! quia non me, ut putatis, traxit carnalitas; sed ideo hoc feci quia, quando frater meus migravit ad Dominum a seculo, dum orarem in loco deserto et remoto ab ipso, vidi animam eius recto tramite in celum conscendere, ita quod ista ossa sunt sancta et debent esse in paradiso Dei; et propterea facio ista que cernitis”.
6 Fratres autem, videntes intentionem eius devotam, valde edificati fuerunt et laudaverunt Deum, qui facit tam magna et mirabilia in sanctis suis.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.