1 Tempore quo s. Franciscus in sue conversionis principio, cum iam plures socios aggregasset, positus fuit in magne dubitationis agone, an scilicet vacaret orationi continue, an predicationi aliquando intenderet.
2 Et cupiebat valde scire quod amplius placeret D. Ihesu Cristo. Et s. humilitas s. Franciscum non permittebat de seipso presumere; ideo ad aliorum refugium se convertit, quorum orationibus divinum beneplacitum inveniret.
3 Unde vocavit fr. Masseum et ait illi: “Carissime, vade ad Claram et dicas ei ex parte mea quod ipsa cum aliqua de spiritualibus sociabus suppliciter Deum roget, ut indicet michi an aliquando predicem, an vacem orationi continue. 4 Vadas etiam ad fr. Silvestrum, qui moratur in monte Subasio, et dicas ei similiter”. Iste fuit ille dompnus Silvester, qui crucem auream vidit procedentem ex ore Francisci in longum usque ad celos et in latum usque ad mundi fines. Qui erat tante devotionis et gratie, quod quicquid postulabat, statim exaudiebatur a Deo.
5 Singulariter Spiritus sanctus etiam fecerat eum dignum divino eloquio; propterea s. Franciscus magnam devotionem et fidem habebat in eo. Morabatur ipse fr. Silvester solus in loco predicto.
6 Fr. vero Masseus, prout a s. Francisco sibi fuerat imperatum, primo b. Clare et postea fr. Silvestro ambasiatam predictam imposuit.
7 Fr. autem Silvester statim ad orandum perrexit; et cum oraret, statim habuit divinum responsum. 8 Et statim exivit ad fr.Masseum, dicens: “Hec dicit Deus: ut dicas fr. Francisco quod ipsum non propter se solum vocavi, sed ut fructum faciat animarum et multos per eum lucretur”.
9 Post hec fr. Masseus rediit ad s. Claram, ut sciret quid a Domino impetrasset. Que respondit quod tam ipsa quam socia responsum habuerunt a Domino responsioni fr. Silvestri per omnia simile.
10 Rediit ergo fr. Masseus ad s. Franciscum.Quem sanctus in caritate recipiens, pedes abluendo refectionemque parando; sumpto cibo, fr. Masseum vocavit in silvam, 11 et, nudato capite cancellatisque manibus, genuflexit, interrogavit, dicens: “Quid iubet D.n. Ihesus Cristus ut faciam?”. Respondit fr. Masseus quod tam fr. Silvestro quam sorori Clare et socie una fuit Cristi benedicti responsio: 12 scilicet quod vult ut vadas ad predicandum, quia non vocavit te propter te solum sed propter salutem etiam aliorum.
13 Et tunc facta est manns Domint super (cfr. Ez 1,3) s. Franciscum; et in fervore spiritus surgens, totus ignitus virtute Altissimi, dixit: “Eamus in nomine Domini!”.
14 Et assumpsit sibi in socios fr. Masseum et fr. Angelum, sanctos viros; et cum iret quasi fulgur in impetu spiritus, non attendens ad viam vel ad semitam, pervenerunt ad castrum quod dicitur Cannarium, 15 et predicavit ibi in tanto fervore et miraculo yrundinum que ad eius imperium tacuerunt, quod omnes illi de Cannario, mares et mulieres, volebant ire, relicto castro, post eum.
16 Sanctus vero Franciscus ait illis: “Non festinetis, et ego ordinabo quid pro salute vestra facere debeatis”. Et ex tunc cogitavit facere Ordinem tertium, ut salutem omnium universaliter procuraret.
17 Et dimittens illos valde consolatos et ad penitentiam dispositos, recessit inde et venit inter Cannarium et Bevanium.
18 Et transiens per territorium illud in dicto fervore cum sociis antedictis, respexit quasdam arbores iuxta viam in quibus residebat tanta multitudo avium diversarum, quod nunquam in partibus illis fuit visa similis multitudo. In campo insuper iuxta predictas arbores multitudo maxima diversarum avium residebat.
19 Quam multitudinem s. Franciscus prospiciens et admirans, facto super se Spiritu Dei, dixit sociis: “Vobis hic in via me expectantibus, ibo et predicabo sororibus meis aviculis”. Et intravit in campum ad aves que residebant in terra.
20 Et statim quod predicare incepit, omnes aves in arboribus residentes descenderunt ad eum et simul cum illis de campo immobiles permanserunt, cum tamen s. Franciscus iret inter eas plurimas tunica contingendo. 21 Et nulla earum penitus movebatur, sicut recitavit fr. Iacobus de Massa, sanctus homo, qui omnia supradicta habuit ab ore fr. Massei, qui in illo miraculo erat socius s. patris.
22 Quibus avibus s. Franciscus ait: “Multum tenemini Deo, sorores mee aves, et debetis eum semper et ubique laudare propter liberum quem habetis ubique volatum, propter vestitum duplicatum et triplicatum, propter habitum pictum et ornatum, 23 propter victum sine vestro labore paratum? propter cantum a Creatore vobis intimatum, propter numerum ex Dei benedictione multiplicatum, propter semen vestrum a Deo in arca Noe reservatum, propter elementum aeris vobis deputatum.
24 Vos non seminatis, nec metitis, et Deus vos pascit (cfr. Luc 12,24), et dat flumina et fontes ad potum, montes et colles, sassa et ibices ad refugium et arbores altas ad nidum; et cum nec filare nec nere sciatis, prebet tam vobis quam vestris filiis necessarium indumentum. 25 Unde multum diligit vos Creator, qui vobis tot beneficia contulit. Quapropter cavete, vos mee avicule, ne sitis ingrate, sed semper laudare Deum studete”.
26 Ad hec sanctissimi verba patris omnes ille aves ceperunt aperire rostra, expandere alas et extendere colla, et reverenter usque ad terram flectere capita, et suis cantibus et gestibus demonstrare quod verba que dixerat s. pater eas multipliciter delectabant.
27 Et s. vero pater, similiter cum hec aspiceret, mirabiliter in spiritu exultabat; et mirabatur de tanta multitudine avium et de varietate pulcherrima, de ipsarum etiam affectione et familiaritate concordi; 28 et propterea ipse in eis laudabat mirabiliter Creatorem et ipsas ad Creatoris laudem dulciter invitabat.
29 Completa vero predicatione et laudis Dei exhortatione, fecit omnibus illis avibus signum crucis et, eas licentians, de laude Dei instanter admonuit. 30 Tunc omnes ille aves simul in altitudine se levaverunt et in aere simul fecerunt magnum et mirabilem cantum; et, completo cantu, secundum crucem a s. patre factam se cruciformiter diviserunt et in partes quatuor iter direxerunt.
31 Et quelibet pars in altum cum cantu mirabili se levando, ad unam de quatuor partibus mundi se direxit: una versus orientem, alia versus occidentem, tertia versus meridiem et quarta versus aquilonem; 32 ostendentes quod, sicut eis erat predicatum a sanctissimo et futuro s. crucis signifero, sic se in crucis modum diviserunt; cantando vero cruciformiter per quatuor mundi partes volabant; 33 innuentes quod crucis predicatio, per patrem sanctissimum renovata, per totum mundum per eius fratres erat portanda: qui more avium nichil proprium possidentes in terra, solius Dei providentie se committunt.
34 Et ideo tales per Cristum aquile appellantur, cum dixit: “Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile (Mat 24,28)”. Qui sancti qui sperant in Domino assumunt pennas ut aquile, volabunt ad Dominum et non deficient (cfr. Is 40,31) in eternum.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.