1 In quodam capitulo generali, quod fidelissimus Cristi servus Franciscus in planitie S. Marie de Angelis celebravit, congregati sunt ultra quinque mille fratres; affuit etiam ibi s. Dominicus, caput Ordinis Predicatorum, cum septem fratribus de Ordine suo.
2 Affuit insuper ibi dominus cardinalis Hostiensis, valde devotus b. Francisco et fratribus eius, cui s. Franciscus predixit quod debebat esse papa; et ita fuit. Cum ergo curia domini pape esset tunc Perusii, dictus cardinalis studiose venit Assisium, et omni die veniebat ad videndum s. Franciscum et fratres; et quandoque cantabat missam, quandoque sermonem faciebat eisdem. 3 Cum autem veniebat visitare illud sacrum collegium, et videret illos in campo predicto turmatim ad sexaginta et ad centum et ad trecentos sedere aut in collocutione divina, aut in orationibus et lacrimis, aut in exercitus caritatis, et cum tanto silentio quod nullus erat ibi rumor vel strepitus, 4 admirans de tanta multitudine ut castrorum acies ordinata (cfr. Cant 6,3.9), cum lacrimis et magna devotione dicebat: “Vere castra Dei sunt hec!”.
5 Non enim audebat aliquis inter eos fabulas dicere sive truffas, sed ubicumque congregabantur, vel orabant, vel plorabant, vel de salute anime loquebantur. Et habebant in illo campo tecta distincta per turmas de carticinis in circuitu et supra. 6 Unde propter hoc vocatus fuit campus de carticinis. Lecti vero erant vel terra vel modicum palea; cervicalia vero, lapides vel ligna.
7 Propter quod erat cunctorum tanta devotio, quod ex curia ibi propinqua multi comites et barones, duces et milites, cardinales etiam personaliter cum episcopis et clericis, etiam nobiles cum popularibus concurrebant, ut viderent tam sanctam congregationem et humilem, quam mundus nunquam habuit de tot sanctis hominibus similem; 8 ad videndum etiam venerabile caput ipsorum, Franciscum sanctissimum, qui tam pulcram predam mundo rapuerat et tam devotum gregem ad beata Cristi pascua dirigebat.
9 Congregatis autem omnibus, surrexit s. pastor et venerabilis dux Franciscus, et in fervore s. Spiritus illi beato gregi verbum vite proposuit voce altisona et tubali, quam sibi divina unctio infundebat.
10 Et istud thema proposuit: Magna promisimus, maiora nobis promissa sunt; servemus hec, spiremus ad illa; brevis voluptas, perpetua pena; modica passio, gloria infinita. 11 Et super hec verba devotissime predicando, hortabatur omnes ad obedientiam s. matris ecclesie, ad suavitatem caritatis fraterne, 12 ad orandum pro universo populo sancto Dei, ad patientiam in adversis, ad munditiam et castitatem angelicam, ad pacem et concordiam cum Deo et hominibus, ad humilitatem et mansuetudinem cum omnibus, ad mundi contemptum et ad ferventem zelum evangelice paupertatis, 13 ad sollicitudinem et vigilantiam orationis et divine laudis, ad iactandum totam curam (cfr. Ps 54,23) et sollicitudinem anime et corporis in pastorem bonum et nutritorem animarum et corporum, D. n. Ihesum Cristum benedictum.
14 “Et propter hoc melius observandum precipio vobis, fratribus omnibus hic congregatis, in meritum obedientie salutaris, quod nullus vestrum curam aliquam vel sollicitudinem habeat de aliqua re comestibili vel potabili aut de aliquibus necessariis corpori; 15 sed tantummodo intendatis orationi et laudi Dei, omnem curam vestram proicientes in Cristum, quoniam ipsi est specialis cura de vobis”. Et ita fecerunt omnes, ylari animo ad orandum currentes.
16 Sanctus autem Dominicus, quia ad hoc erat presens, admirans de mandato quod fecerat s. Franciscus et reputans illum indiscrete procedere, eo quod precepisset in tam magna multitudine ut nullus haberet curam de rebus necessariis corpori, et estimabat in tanta multitudine inconvenientia debere contingere.
17 Sed D. Ihesus, volens ostendere quod ipse curam gereret de tam caris ovibus et suis pauperibus singularem, statim inspirando facta est manus Domini super Perusinos, Spoletanos, Fulsinenses, Spellenses, Assisinates et cunctas adiacentes terras. 18 Et veniebant cum asinis, mulis et equis, et curribus oneratis pane et vino (cfr. 1Re 25,18), fabis et caseo, et omnibus bonis, quibus putabant illos beatos pauperes indigere. 19 Insuper portabant tobaleas et vasa magna et parva, et quicquid utensilium opus esset; et beatum se reputabat ille qui devotius et attentius servire posset, et in omnibus illi beate moltitudini necessaria studiosissime providere.
20 Vidisses autem sanctorum illorum cetum milites et nobiles devotissime servientes; vidisses ibidem clericos devotos et fideles more domicellorum undique discurrentes; 21 vidisses ibi adolescentium floridam inventutem cum tanta reverentia etiam ministrantes, ut videretur non pauperculis fratribus sed apostolis D. Ihesu Cristi servire.
22 Que omnia cum s. Dominicus cerneret et divinam providentiam ibi vere cognosceret, humiliter redarguens semetipsum de iudicio indiscretionis predicte quod fecerat, genuflectens b. Francisco, dixit humiliter culpam suam et ait: 23 “Vere Deus habet curam de istis sanctis pauperculis, et ego nesciebam. Unde ex nunc promitto servare s. evangelicam paupertatem, et maledico ex parte Dei omnes fratres de Ordine meo, qui in Ordine ipso proprium habere presumpserint”.
24 Fuit igitur s. Dominicus valde edificatus de fide s. Francisci et de obedientia et paupertate tam ordinati et tam magni collegii, et de providentia divina et copia abundantissima omnis rei. 25 Nam sicut vere sanctus et sapiens Deum fidelissimum in omnibus verbis suis advertit; qui sicut ager virgulta crescere facit et lilia et sicut pascit celi volatilia, sic suis devotis pauperibus cuncta prebet necessaria.
26 In illo autem capitulo fuit dictum s. Francisco, quod multi portabant loricas ad carnem et circulos ferreos: propter quod aliqui infirmabantur et aliqui moriebantur et multi impediebantur orare.
27 Unde ipse, sicut discretissimus pater, precepit omnibus per obedientiam salutarem, quod quotquot habebant loricas et circulos, ipsos in conspectu eius deponerent. 28 Et invente sunt bene quingente lorice et circuli ferrei brachiorum et ventris in tanta quantitate quod fecerunt magnum acervum; qui fecit cuncta relinqui.
29 Post hec s. pater, docens et consolans universos et instruens quomodo de presenti seculo nequam evaderent, cum benedictione Dei et cum letitia spirituali cunctos consolatos remisit in diversas mundi provincias.
Ad laudem D.n. Ihesu Cristi. Amen.