1 Cum b.p. Franciscus incepit sentire nova et divina carismata in illa sua anima benedicta, frequenter in aere non solum mentaliter sed etiam corporaliter elevabatur a terra. 2 Fiebat autem mira Dei dispensatio circa ipsum in elevationibus supradictis, scilicet quod, quanto divine gratie dona cumulatis sentiebat, tanto altius elevabatur a terra, sicut oculata fide plures eius socii conspexerunt; 3 et singulariter fr. Leo, quem propter suam columbinam, immo angelicam innocentiam frequentius s. Franciscus interesse ad orationis studia clandestina permittebat. 4 Unde ipse fr. Leo sepe videre meruit s. patrem in aere sublevatum, plus et minus secundum gradus supernorum sensuum, quibus, de virtute in virtutem proficiendo, sursum agebatur in Deum.
5 Aliquando enim dictus fr. Leo s. Franciscum vidit elevatum a terra in tantum quod tangere poterat pedes eius; aliquando vero videre meruit eundem patrem sanctissimum elevatum usque ad cacumina arborum; aliquando in tanta altitudine sursum vectum, quod vix illum visus valebat attingere. 6 Quando vero pedes b. Francisci tangere poterat, amplexabatur illos et, obsculando cum devotissimis lacrimis exorabat, dicens: “Deus, propitius esto michi peccatori (cfr. Luc 18,13) et, per merita sanctissimi huius viri, fac me tuam misericordiam sanctissimam invenire”. 7 Cum vero tantum elevatum aspiceret quod ipsum tangere non valeret, se sub s. Francisco devote prosternens, orationem prime similem faciebat. Hec autem elevationes s. patris fuerunt in loco Alverne et in aliis locis quam plurimis.
8 Huic fr. Leoni solummodo s. Franciscus sua stigmata committebat tangenda et novis petiolis remutanda, quas inter clavos illos mirabiles et carnem reliquam, ad tenendum sanguinem et mitigandum dolorem, die quolibet ebdomade renovabat, 9 excepto die iovis de sero et per totum diem veneris, in quo nullum volebat apponi remedium, ut amore Cristi, eo die crucifixionis, in doloribus crucis vere crucifixus cum Cristo penderet.
10 Aliquando vero manus illas, tam venerandis stigmatibus insignitas, ante cor fr. Leonis s. Franciscus studiosius apponebat: ex qua appositione tantam devotionem fr. Leo sentiebat in corde, quod quasi vero expirabat, frequentibus singultibus in stupore salubri immutatus.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.