1 B.p.n. Franciscus illas sanctissimas plagas, quas sibi in manibus et pedibus ac latere Cristus, Dei Filius, miraculose impresserat, ita diligenter oculis omnium abscondebat, quod vix aliquis potuit illas, dum viveret sanctus, ad plenum aspicere. 2 Nam ibat deinceps calciatus, et de manibus nonnisi digitorum cacumina sociis apparebant, ita manus cum manicis abscondebat, memorans illud quod dictum est per angelum s. Tobie: Bonum est sacramentum regis abscondere (Tob 12,7).
3 Potissime vero plagam lateris ita semper, dum vixit, obtexit, quod, excepto fr. Rufino, qui quadam pia industria illam videre promeruit, nullus alius, dum viveret, videre valuit. Fr. autem Rufinus triplici testimonio de sanctissima plaga lateris se et alios certissime reddidit.
4 Primo, quia aliquando, cum lavare deberet femoralia s. patris, inveniebat illa ex parte dextri lateris multipliciter cruentata; propter quod certitudinaliter avertebat quod ille erat sanguis qui de plaga dextri lateris defluebat. 5 Reprehendebat vero s. Franciscus fr. Rufinum, quando avertebat quod dicta femoralia explicabat, ut signum cerneret supradictum.
6 Iterum autem fr. Rufinus, ut de hoc certior redderetur, cum semel scalperet s. patrem, digitum manus in ipsam plagam immersit; propter quod s. Franciscus, fortiter angustiatus, clamorem magnum emisit, dicens: “Parcat tibi Deus, o fr. Rufine! Et quare hoc facere voluisti?”.
7 Tertio, cupiens idem frater illam venerabilem plagam corporis oculis cernere, cum quadam caritativa cautela s. Francisco dixit: “Rogo te, pater, ut unam michi consolationem maximam facias: quod tunicam tuam des michi; et tu meam accipias in caritate paterna”. 8 Hoc autem faciebat fr. Rufinus ut, cum s. Franciscus se expoliaret, plagam lateris, quam aliquando manu tetigerat, etiam oculis cerneret; et ita factum est.
9 Unde s. Franciscus, caritati fr. Rufini assentiens, expoliviat se tunica sua et tunicam illius accepit; et quia solam illam habebat, dum se exueret non se sic contegere potuit, quin fr. Rufinus dictam plagam diligenter aspiceret. 10 Et sic de illa sancti plaga fuit per tria predicta testimonia plenarie confirmata.
Ad laudem et gloriam D.n. Ihesu Cristi. Amen.