48
1 Rogo autem vos, fratres dilectissimi, quatenus haec, quae patribus et fratribus nostris carissimis conscripsimus, diligenter meditetis, 2 recte intelligatis et opere adimplere studeatis, ut cum eis esse participes caelestis gloriae mereamur. 3 Ad quem nos perducat Dominus noster Iesu Christus.