1 Frater Leo, frater Francisco tuo salutem et pacem.
2Ita dico tibi, fili mei, sicut mater: quia omnia verba, quae diximus in via, breviter hoc verba [!] dispono et consilio, et si dopo [tibi?] oportet propter consilium venire ad me, quia ita consilio tibi:
3 In quocumque modo melius videtur tibi placere Domino Deo, et sequi vestigiam [!] et paupertatem suam, faciatis cum benedictione Domini Dei et mea obedientia.
4 Et, si tibi est necessarium animam tuam propter aliam consolationem tuam, et vis, Leo, venire ad me, veni.