1 In nomine Domini!
2 Omnes fratres, qui constituuntur ministri et servi aliorum fratrum, in provin-ciis et in locis, in quibus fuerint, collocent suos fratres quos saepe visitent et spiritualiter moneant et confortent.
3 Et omnes alii fratres mei benedicti diligenter obediant eis in his quae spectant ad salutem animae et non sunt contraria vitae nostrae.
4 Et faciant inter se sicut dicit Dominus: “Quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis” (Mt 7,12);
5 et: “Quod non vis tibi fieri, non facias alteri” (Tob 4,16).
6 Et recordentur ministri et servi, quod dicit Dominus: “Non veni ministrari sed ministrare” (Mt 20,28) et quia commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus, si aliquid perderetur propter eorum culpam et malum exemplum, in die iudicii oportebit eos reddere rationem (cfr. Mt 12, 36) coram Domino Jesu Christo.