156
1 Sic etiam qui sacram violaret religionem iniquis operibus (cfr. 2Pet 2,8) vel exemplis, maledictionibus eius gravissimam incurrebat sententiam.
2 Nam cum die una dictum esset ei, quod Fundanus episcopus dixisset duobus fratribus euntibus coram eo, qui sub specie maioris sui contemptus barbam longiorem nutriebant: “Cavete, ne religionis pulchritudo praesumptione novitatum huiuscemodi deturpetur”:
3 surrexit sanctus continuo, et ad caelum protensis manibus (cfr. 2Mac 14,34), lacrimis perfusus, in huiusmodi orationis verba vel potius imprecationis erupit:
4 “Domine Iesu Christe, qui duodenum Apostolorum numerum elegisti, de quo licet uno cadente, caeteri tamen adhaerentes tibi sanctum Evangelium uno repleti spiritu (cfr. Eph 2,18) praedicarunt,
5 tu, Domine, in hac hora novissima (cfr. 1Ioa 2,18) antiquae misericordiae memorans (cfr. Ps 88,50; Sir 51,11), fratrum plantasti religionem in tuae fidei fulcimentum, et ut Evangelii tui per eos mysterium impleretur.
6 Quis ergo pro ipsis coram te satisfaciet, si ad quod missi sunt, non solum omnibus lucis exempla non monstrent, sed potius ostendant opera tenebrarum (cfr. Rom 13, 12)?
7 A te, sanctissime Domine, et a tota caelesti curia, et a me parvulo sint maledicti, qui suo malo exemplo confundunt et destruunt quod olim per sanctos fratres Ordinis huius aedificasti, et aedificare non cessas!”.
8 Ubi sunt qui sua benedictione felices se praedicant, et familiaritate ipsius se iactant pro velle potitos?
9 Si, quod absit, inventi fuerint absque poenitudine in aliorum periculo in se monstrasse opera tenebrarum, vae illis (cfr. Iudas 11), vae damnationis aeternae!
157
1 “Confunduntur”, aiebat, “optimi fratres in malorum fratrum operibus, et ubi non peccaverunt ipsi, pravorum exemplo portant (cfr. Lam 5,7) iudicium.
2 Duro propterea gladio me transfodiunt, et reducunt illum per mea viscera tota die (cfr. Ps 43,9.16)”.
3 Subtrahebat se propter hoc maxime a consortio fratrum, ne contingeret eum audire aliquid sinistri de quoquam in sui renovationem doloris.
4 Et dicebat: “Veniet tempus (cfr. Ez 7,12), quo malis exemplis dilecta Dei religio diffametur, ita ut pudeat exire in publicum.
5 Qui vero tunc temporis ad suscipiendum Ordinem venerint, sola Spiritus Sancti operatione ducentur, et nullam in eis maculam caro et sanguis (cfr. Mat 16,17; Sir 11,3) impinget, eruntque vere a Domino benedicti (cfr. Ps 113,15).
6 In quibus quamvis operationes meritoriae non fuerint, frigescente caritate (cfr. Mat 24,12) quae facit sanctos operari ferventer, venturae sunt illis tentationes immensae, et qui reperti fuerint in tempore illo probati, meliores erunt praedecessoribus suis.
7 Vae autem illis, qui de sola sibi specie conversationis religiosae plaudentes, torpescent otio, nec resistent constanter tentationibus ad probationem electorum permissis;
8 quoniam soli illi qui probati fuerint, accipient coronam vitae (cfr. Iac 1,12), quos exercitat interim malitia reproborum”.