65.
1 Cum tempore quodam ad evangelizandum regnum Dei (cfr. Luc 4,43), sanctus Dei Franciscus regiones longas ac varias circuiret, pervenit ad civitatem quamdam quae dicitur Tuscanella.
2 In qua, cum more solito spargeret semen vitae, miles quidam eiusdem civitatis eum sucepit hospitio, cui filius unicus erat (cfr. Luc 7,12), claudus et toto corpore debilis; qui, licet aetate puerulus, ablactationis tamen transierat annos et adhuc in cunabulis morabatur.
3 Pater vero pueri, videns virum Dei tanta praeditum sanctitate, proiecit se ad pedes eius (cfr. Rut 3,7.8) humiliter, filii sui ab eo postulans sanitatem.
4 Qui cum tantae virtutis et gratiae se indignum et inutilem reputaret, diu hoc facere recusavit.
5 Tandem precum illius instantia victus, oratione praemissa, manum imposuit puero et benedicens allevavit eum (cfr. Act 3,7).
6 Qui statim, cernentibus singulis et gaudentibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi (cfr. Act 4,19) surrexit incolumis, et huc atque illuc coepit per domicilium ambulare.
66.
1 Quodam vero tempore cum Narnium venisset vir Dei (cfr. 1Re 9,6.10) Franciscus et ibidem diebus pluribus moraretur, vir quidam eiusdem civitatis, nomine Petrus, paralyticus in lecto (cfr. Mat 9,2) iacebat.
2 Qui per quinque mensium spatium ita fuit omnium membrorum officio destitutus, quod nullo modo poterat surgere, nec aliquatenus se movere; et sic pedum, manuum ac capitis totaliter auxilio perdito, solam linguam movere valebat et oculos aperire.
3 Audiens vero, quod sanctus Franciscus Narnium advenisset, transmisit nuntium ad episcopum civitatis, ut, divinae pietatis intuitu, servum Dei Altissimi (cfr. Luc 8,28) ad ipsum mittere dignaretur, confidens ab infirmitate qua tenebatur, ex eius visione ac praesentia liberari.
4 Sic utique factum est, ut cum beatus Franciscus accessisset ad eum, signum crucis a capite usque ad pedes faciens super eum, statim, omni fugato morbo, eum pristinae restitueret sanitati (cfr. Mat 12,13).