84.
1 Summa eius intentio, praecipuum desiderium, supremumque propositum eius erat sanctum Evangelium in omnibus et per omnia observare ac perfecte omni vigilantia, omni studio, toto desiderio mentis, toto cordis fervore, “Domini nostri Iesu Christi doctrinam sequi et vestigia” imitari.
2 Recordabatur assidua meditatione verborum eius et sagacissima consideratione ipsius opera recolebat.
3 Praecipue incarnationis humilitas et charitas passionis ita eius memoriam occupabant, ut vix vellet aliud cogitare.
4 Memorandum proinde ac reverenti memoria recolendum quod tertio anno ante gloriosi obitus sui diem apud castrum quod Graecium dicitur, fecit in die natalis Domini nostri Iesu Christi.
5 Erat in terra illa vir (cfr. Iob 1,1) quidam nomine Ioannes, bonae famae (cfr. Phip 4,8) sed melioris vitae, quem beatus Franciscus amore praecipuo diligebat, quoniam cum in terra sua nobilis et honorabilis plurimum exstitisset, carnis nobilitate calcata, nobilitatem animi est secutus.
6 Hunc vero beatus Franciscus, sicut saepe solebat, fere per quindecim dies ante nativitatem Domini fecit ad se vocari
7 et dixit ei: “Si desideras, ut apud Graecium praesentem festivitatem Domini celebremus, festina praecedere, et quae tibi dico, praepara diligenter (cfr. Prov 24,27).
8 Volo enim illius pueri memoriam agere, qui in Bethlehem natus est (cfr. Mat 2,1.2), et infantilium necessitatum eius incommoda, quomodo in praesepio reclinatus (cfr. Luc 2,7) et quomodo, adstante bove atque asino, supra foenum positus exstitit, utcumque corporeis oculis previdere”.
9 Quod audiens vir bonus atque fidelis cucurrit citius (cfr. Ioa 20,4), et omnia in praedicto loco, quae sanctus dixerat, praeparavit.
85.
1 Appropinquavit autem dies laetititae, tempus exsultationis advenit.
2 E pluribus locis vocati sunt fratres: viri et mulieres terrae illius, secundum posse suum, exsultantibus animis cereos et faces praeparant ad illuminandam noctem, quae scintillanti sidere dies omnes illuminavit et annos.
3 Venit denique sanctus Dei et inveniens omnia praeparata, vidit et gavisus est (cfr. Ioa 8,56).
4 Et quidem praeparatur praesepium, apportatur foenum, bos et asinus adducuntur.
5 Honoratur ibi simplicitas, exaltatur paupertas, humilitas commendatur et quasi nova Bethlehem de Graecio facta est.
6 Illuminatur nox ut dies (cfr. Ps 138,12), et hominibus atque animalibus deliciosa exstitit.
7 Adveniunt populi et ad novum mysterium novis gaudiis adlaetantur.
8 Personat silva voces et iubilantibus rupes respondent.
9 Cantant fratres, Domino laudes debitas persolventes, et tota nox iubilatione resultat.
10 Stat sanctus Dei (cfr. Mar 1,24) coram praesepio, suspiriis plenus, pietate contritus et mirabili gaudio superfusus.
11 Celebrantur missarum solemnia supra praesepe et nova fruitur consolatione sacerdos.
86.
1 Induitur sanctus Dei leviticis ornamentis, quia levita erat, et voce sonora sanctum Evangelium cantat.
2 Et quidem vox eius, ‘vox vehemens, vox dulcis (cfr. Cant 2,14), vox clara, voxque sonora’, cunctos invitans ad praemia summa.
3 Praedicat deinde populo circumstanti et de nativitate pauperis Regis et Bethlehem parvula civitate melliflua ructat.
4 Saepe quoque, cum vellet Christum “Iesum” nominare, amore flagrans nimio, eum “puerum de Bethlehem” nuncupabat, et more balantis ovis “Bethlehem” dicens, os suum voce sed magis dulci affectione totum implebat.
5 Labia sua etiam, cum “puerum de Bethlehem” vel “Iesum” nominaret, quasi lambebat lingua, felici palato degustans et deglutiens dulcedinem verbi huius.
6 Multiplicantur ibi dona Omnipotentis et a quodam viro virtutis (cfr. 1Mac 5,50) mirabilis visio cernitur.
7 Videbat enim in praesepio puerulum unum iacentem exanimem, ad quem videbat accedere sanctum Dei et eumdem puerum quasi a somni sopore suscitare.
8 Nec inconveniens visio ista, cum puer Iesus in multorum cordibus oblivioni fuerit datus (cfr. Ps 30,13), in quibus, ipsius gratia faciente, per servum suum sanctum Franciscum resuscitatus est et impressus memoriae diligenti.
9 Finiuntur denique solemnes excubiae et unusquisque cum gaudio ad propria remeavit.
87.
1 Conservatur foenum in praesepio positum, ut per ipsum iumenta et animalia salva faciat Dominus quemadmodum multiplicavit misericordiam (cfr. Ps 35,7.8) suam sanctam.
2 Et revera sic actum est, ut animalia multa, diversos morbos habentia, per cicumadiacentem regionem, manducantia de hoc foeno, a suis sint aegritudinibus liberata.
3 Immo et mulieres, partu gravi ac longo laborantes, de praedicto foeno sibi superimponentes, partu pariunt salutari: atque a diversis cladibus utriusque sexus concursus desideratam ibidem obtinent sanitatem.
4 Consecratus est denique locus praesepii templum Domino (cfr. 3Re 8,63), et in honorem beatissimi patris Francisci supra praesepe altare construitur et ecclesia dedicatur,
5 ut ubi animalia quandoque foeni pabulum comederunt (cfr. Dan 5,21), ibi de caetero ad sanitatem animae ac corporis manducent homines carnes agni immaculati et incontaminati Iesu Christi Domini nostri (cfr. 1Pet 1,19; 1Cor 1,10),
6 qui summa et ineffabilli charitate dedit seipsum nobis (cfr. Tit 2,14), cum Patre ac Spiritu sancto vivens et regnans Deus aeternaliter gloriosus per cuncta saecula saeculorum. Amen. Alleluia (cfr. Apoc 1,18; 19,4), Alleluia.
Explicit primum opus de vita et actibus beati Francisci.