64
1 Quoniam de lectis fecimus mentionem, occurrit aliud quiddam fortasse utile recitatu.
2 A tempore quo sanctus iste conversus ad Christum (cfr. Act 11,21) oblivioni tradidit (cfr. Lam 2,6) quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,33), noluit iacere in culcitra, nec ad caput habere de penna pulvinar.
3 Huius vero districtionis repagulum nec infirmitas, nec forense hospitium infringebat.
4 Contigit autem in eremo Graecii, oculorum infirmitate plus solito praegravatum, cogi contra velle ad usum modici pulvinaris.
5 Primae igitur noctis vigilia matutina vocat sanctus socium et dicit illi: “Non potui, frater, hac nocte dormire, nec ad orationem erectus persistere.
6 Tremit caput, genua collabuntur, et tota concutitur machina corporalis, uti comedissem panem de lolio.
7 Credo”, inquit, “quod diabolus maneat in hoc pulvinari, quod ad caput habeo.
8 Tolle illud, quia diabolum ad caput ulterius nolo”.
9 Querulo murmure patri compatitur frater, et proiectum ad se pulvinar accipit ut asportet.
10 Exiens itaque, subito loquelam amittit, et tanto horrore premitur ac ligatur, quod nec pedes de loco movere, nec brachia quoquam ducere praevalet.
11 Post modicum, a sancto qui hoc cognovit, vocatus, liber efficitur, redit et narrat quae passus est (cfr. Heb 5,8).
12 Cui dixit sanctus: “In sero, cum dicerem completorium, liquido cognovi diabolum venire ad cellam”.
13 Et rursus: “Multum astutus et subtilis ingenii noster est inimicus, qui cum intus in anima nocere non possit, saltem corpori praestat materiam murmurandi”.
14 Audiant qui pulvillos sub omni latere (cfr. Ez 13,18) praeparant, ut quocumque cadant excipiantur in mollibus.
15 Libenter sequitur opulentiam rerum diabolus, lectis pretiosis gaudet assistere, praesertim ubi necessitas non cogit et professio contradicit.
16 Nec minus antiquus serpens (cfr. Apoc 12,9) nudum hominem fugit, sive spernens contubernium pauperis, sive pa-vens altitudinem paupertatis.
17 Si attendat frater plumis subesse diabolum, contentum erit palea caput suum.