93
1 Mirabile quiddam, interpretatione dubium, veritate certissimum, paucis referam.
2 Cum pauper Christi Franciscus de Reate Senas properaret pro remedio oculorum, transitum faciebat per planum prope roccam Campilii, comitem itineris (cfr. Gen 33,12) habens medicum quemdam Ordini obligatum.
3 Et ecce tres mulieres pauperculae apparuerunt iuxta viam in transitu sancti Francisci.
4 Sic autem statura, aetate et facie similes erant, ut materiam triplicem una crederes forma perfectam.
5 Adveniente itaque sancto Francisco, flectunt illae reverenter vertices suos, et nova illum salutatione magnificant: “Bene veniat”, inquiunt, “domina paupertas!”.
6 Statim sanctus indicibili repletus est gaudio (cfr. Ps 125,2), utpote qui nihil in se salutandum hominibus tam libenter haberet, quam quod illae decreverant.
7 Et prius quidem feminas esse reputans revera pauperculas, conversus ad medicum qui comitabatur ait: “Rogo te, intuitu Dei, da, ut dem aliquid pauperculis illis”.
8 Citissime protulit ille, et equo avolans tribuit unicuique nummos.
9 Procedunt ergo modicum via coepta, cum statim convertentes oculos fratres et medicus totam illam planitiem nudam mulieribus cernunt.
10 Plurimum stupefacti mirabilibus Domini (cfr. Ps 106,8.15) eventum adnumerant, mulieres non fuisse scientes, quae avibus ocius transvolassent (cfr. Sap 5,11).