1 Quadam nocte beatus Franciscus fuit ita doloribus infirmitatum praegravatus quod quasi nocte illa non potuit quiescere nec dormire. 2 Mane autem facto, cum dolores aliquantulum jam cessassem, fecit vocari omnes fratres existentes in loco, 3 et sedentibus illis coram ipso consideravit et prospexit eos in personis omnium fratrum.
4 Et ponens manum dexteram super capita (cfr. Gen 48,17) singulorum benedixit omnes praesentes et absentes atque venturos ad ordinem usque in finem saeculi (cfr. Dan 7,18). 5 Et videbatur compati sibi ipsi quia non poterat videre omnes fratres et filios suos ante mortem suam.
6 Volens autem in morte imitari suum Dominum et magistrum quem in vita sua perfecte fuerat imitatus, jussit apportari sibi panes et benedixit (cfr. Mat 26,26) eos, 7 atque in plurimas particulas fecit frangi, quia prae nimia debilitate frangere non valebat. 8 Et accipiens unicuique fratrum porrexit particulam, praecipiens ut totam quilibet manducaret.
9 Unde sicut Dominus ante mortem suam voluit in signum dilectionis cum apostolis quinta feria manducare, ita perfectus imitator ipsius beatus Franciscus voluit idem signum dilectionis ostendere fratribus suis. 10 Et quod ad similitudinem Christi voluerit hoc facere patet manifeste, quia postea quaesivit si erat tunc feria quinta. 11 Et cum esset tunc alia dies dixit quod putabat esse feriam quintam.
12 Unus autem ex illis fratribus reservavit unam particulam de ipso pane, et post mortem beati Francisci multi infirmi qui de ipso gustaverunt statim fuerunt a suis infirmitatibus liberati.