127
1 Nonnumquam vero talia faciebat.
2 Dulcissima melodia spiritus intra ipsum ebulliens, exterius gallicum dabat sonum, et vena divini sussurrii, quam auris eius suscipiebat furtive (cfr. Iob 4,12), gallicum erumpebat in iubilum.
3 Lignum quandoque, ut oculis vidi, colligebat e terra, ipsumque sinistro brachio superponens arculum filo flexum tenebat in dextera, quem quasi super viellam trahens per lignum, et ad hoc gestus repraesentans idoneos, gallice cantabat de Domino (cfr. Ps 12,6).
4 Terminabantur tota haec tripudia frequenter in lacrimas, et in passionis Christi compassionem hic iubilus solvebatur.
5 Inde hic sanctus continua trahebat suspiria, et ingeminatis gemitibus, inferio-rum quae in manu erant oblitus, suspendebatur ad caelum.