1 Licet per multos annos fuisset afflictus infirmitatibus supradictis erat tamen in tantum devotus et reverens ad orationem et ad divinum officium, quod tempore quo orabat vel horas canonicas persolvebat nunquam muro vel parieti adhaerebat; 2 stabat autem semper erectus et cum capite nudo, aliquando vero super genua, maxime quia pro majori parte diei et noctis orationi vacabat; 3 immo quando ibat per mundum pedes semper figebat gradum cum volebat dicere horas; si vero equitabat propter infirmitatem semper descendebat ad dicendum officium.
4 Unde quodam tempore pluebat valde fortiter et ipse propter infirmitatem et necessitatem maximam equitabat. 5 Cumque jam totus esset balneatus descendit de equo, quando voluit dicere horas et cum tanto fervore devotionis et reverentiae dixit officium, sic stando in via et pluendo continue super ipsum, ac si fuisset in ecclesia vel in cella. 6 Et ait socio suo: “Si cum pace et quiete corpus vult comedere cibum suum, qui cum ipso corpore fit esca vermium, cum quanta pace et quiete, cum quanta reverentia et devotione debet anima recipere cibum suum qui est ipse Deus”.