1 Cum beatus Franciscus, in eremitorio Grecii, maneret ad orationem in cella ultima post cellam majorem, quadam nocte, in primo somno vocavit socium suum qui jacebat prope ipsum. 2 Et surgens, socius ivit ad atrium cellae ubi erat beatus Franciscus, dixitque sanctus ad eum: “Frater, non potui dormire hac nocte, neque stare erectus ad orationem, 3 nam caput et crura tremunt mihi valde, et videtur mihi quod comederim panem de lolio”.
4 Cumque socius loqueretur ei verba compassiva, dixit beatus Franciscus: “Ego vere credo quod diabolus sit in isto pulvinari quod habeo ad caput”. 5 Cum enim nunquam voluisset jacere in pluma, nec habere pulvinar de pluma, postquam exivit de saeculo; 6 tamen contra voluntatem suam coogerunt eum fratres habere tunc illud pulvibar propter infirmitatem oculorum.
7 Projecit ergo ipsum ad socium suum; socius autem, accipiens illud cum manu dextra, posuit ipsum super humerum sinistrum. 8 Et cum exivisset atrium illius cellae, statim perdidit loquelam, et non poterat illud dimittere nec movere brachia; sed stabat sic erectus, non potens se movere de loco illo et nihil sentiens de seipso. 9 Dum autem per aliquod spatium sic stetisset, per Dei gratiam vocavit eum beatus Franciscus, et statim reversus est in se (cfr. Luc 15,17; Act 12,11),dimittens cadere pulvinar post tergum.
10 Reversusque ad beatum Franciscum narravit sibi omnia quae acciderant ei, et ait sanctus: “In sero cum dicebam completorium, sensi diabolum venire ad cellam. 11 Unde video quod nimis est astutus iste diabolus, quia cum non potest nocere animae meae vult impedire necessitatem corporis, 12 ut non possim dormire nec stare erectus ad orationem et ut sic impediat devotionem et laetitiam cordis mei, ac per hoc murmurem de infirmitate mea”.