1 Absorptus totus in amorem Dei, beatus Franciscus non solum in anima sua, jam omni virtutum perfectione ornata, sed in qualibet creatura bonitatem Dei perfecte cernebat; 2 propter quod singulari et viscerosa dilectione afficiebatur ad creaturas, maxime ad illas in quibus aliquid de Deo vel aliquid ad religionem pertinens figurabat.
3 Unde prae cunctis avibus diligebat quamdam aviculam quae vocatur lauda, et in vulgari dicitur lodola capelluta. 4 Et dicebat de ea: “Soror lauda habet caputium sicut religiosi, et est humilis avis, quia vadit libenter per viam ad inveniendum sibi aliqua grana, etiam si invenerit ea inter stercora extrahit ea et comedit. 5 Volando laudas Dominum valde suaviter, sicut boni religiosi, despicientes terrena, quorum conversatio semper est in caelis (cfr. Phip 3,20) et intentio est semper ad laudem Dei. 6 Ejus vestimentum assimilatur terrae, id est pennae ejus, et dat exemplum religiosis, ut non delicata et colorata vestimenta habeant, sed vilia pretio et colore sicut terra est vilior aliis elementis”.
7 Et quia haec considerabat in ipsis, libentissime eas videbat. Ideo placuit Domino ut ipsae aviculae ostenderent aliquod signum affectionis circa ipsum in hora mortis ejus. 8 Nam sero diei sabbati, post vesperas ante noctem qua migravit ad Dominum, magna multitudo huiusmodi avium quae dicuntur laudae venit supra tectum domus ubi jacebat, 9 et volando parum faciebant rotam ad modum circuli circa tectum et dulciter cantantes videbantur Dominum collaudare.