1 Cum s.p.n. Franciscus in loco Portiuncule orationi vacaret, vidit totum locum tanquam a magno exercitu circumdatum et obsessum demonibus. 2 Nullus tamen eorum in loco intrare valebat, eo quod fratres illi tante sanctitatis existerent quod ad quem intrarent aditum non habebant.
3 Interim vero quidam frater, qui illic morabatur, per iram et impatientiam vitiose commotus, accusationes et vindictas contra quemdam fr. socium fabricabat; propter quod ostio virtutis abiecto et aperta nequitie ianua, viam intrandi diabolo prebuit. 4 Et statim, vidente s. Francisco, unus illorum demonum intravit in locum et dictum fratrem tanquam victum victor aggreditur.
5 Pius autem pater et pastor, qui super curam sui gregis fidelissime vigilabat, advertens intrasse lupum ad unam de suis oviculis devorandam, et sciens in spiritu ovem in tanto periculo positam, fecit fratrem predictum cursu celerrimo advocari. 6 Et ille cum obedienter cucurisset ad pastorem sollicitum, precepit ei b. pater ut statim detegeret fabricatum venenum, quod contra proximum in corde servabat, propter quod erat traditus in manibus (cfr. Mat 26,45) inimici.
7 Ille vero territus vulnus detexit, culpam recognovit et veniam cum penitentia humiliter requisivit. Quo facto, absolutus a culpa et imposita penitentia, statim coram s. patre diabolus aufugit. 8 Ovis vero, erepta de faucibus bestie truculente, s. protegente pastore, Deo et b. Francisco, gratias retulit, et cum gaudio ad s. gregis collegium rediens, doctus deinceps tam funesta vitare pericula, in bona sanctitate finivit.
Ad laudem et gloriam D. n. Ihesu Cristi. Amen.