19 Tanta vero pietate ad pauperes frater Iuniperus ferebatur, ut, si quando pauperiorem secundum exteriorem habitum inveniret, statim manicam vel caputium vel aliquam petiam habitus dissuens pauperi largiretur. Et ideo sibi Guardianus praecepaerat, quod nulli daret totam suam tunicam vel partem. Cum autem semel pauperi petenti eleemosynam obviaret, totus compassione plagatus dixit: “Carissime, non habeo quid dem tibi nisi tunicam, quam etiam dare non possum, oboedientiae praecepto ligatus. Si tamen eam mihi auferas, minime prohibebo”. Pauper vero ipsum exspolians, accepto habitu, recessit et eum denudatum reliquit. Qui ad fratres rediens dixit, quod per quendam hominem fuerat exspoliatus.