11 Volens igitur diabolus fratri Iunipero tribulationem mundanam suscitare, accessit ad quendam tyrannum crudelissimum, Nicolaum nomine, dominum unius castri, qui actu habebat guerram mortalem cum Viterbiensibus, dicens sibi: “Domine, statim debet venire quidam proditor missus a Viterbiensibus, ut vos subito perimat et tradat incendio castrum vestrum; et hoc, inquit, vobis certissimum erit signum. Ipse namque habet vestem fractam et pauperculam et caputium sic revolutum totaliter laceratum et portat secum subulam, cum qua vos interficiat, et focarium, ut aliqua nocte totum castrum succendat”. Stupefactus ad haec verba Nicolaus tyrannus et nimium territus, iubet statim, portas diligentius custodiri et, si talis homo venerit cum talibus intersigniis, sibi celeriter praesentari. Interim vero frater Iuniperus ad illud castrum veniens solus, quia licentiam eundi sine socio habuerat a Ministro, aliquibus dissolutis iuvenibus obviavit, qui pro trufa sibi frangebant caputium et totaliter lacerabant. Ipse vero ad hoc eos iuvabat et verbis animabat.