36 Cum autem semel frater Iuniperus in quodam locello, aliis fratribus omnibus euntibus extra locum, solus deberet remanere, fratres rogaverunt eum, ut eis praepararet aliquantum de coquina. Qui libenter se facturum spospondit. Illis vero recedentibus, coepit frater Iuniperus intra se de coquina huiusmodi cogitare et ait: “Quid est hoc, quod quotidie circa ista cibaria frater aliquis occupetur et ab orationis studio perturbetur? Ego faciam hodie tantum de coquina quod fratres per XV dies satis ad comedendum habebunt”.