44 Habebat autem frater Iuniperus in socium fratrem Accentialbene, maximae obedientiae, patientiae et virtutis. Nam si quis per totam diem ipsum verberaret, verbum querimoniae non proferret; et aliquando mittebatur ad loca, ubi erant perversae familiae, a quibus multa opprobria patientissime sustinebat. Ad praeceptum etiam fratris Iuniperi statim plorabat et eo ibidem praecipente ridebat. Cum audisset autem frater Iuniperus quod ille frater obiisset, tristis supra modum clamabat: “Non habeo bonum amplius in hoc mundo”; et omnia utensilia frangens dicebat, quod totus mundus in illius morte erat destructus. “Nisi, inquit, quia non possem vivere cum fratribus, et nollent sustinere, statim irem ad sepulcrum suum et acciperem caput suum; et inde facerem duas partes, et de una facerem scutellam ad comedendum et de alia ciphum ad bibendum”.