1 Quadam vice dixit Dominus Iesus Christus fratri Leoni socio beati Francisci: “Ego lamentor de fratribus”.
2 Cui respondit frater Leo: “De quibus, Domine?”.
3 Et Dominus dixit: “De tribus: scilicet quia non recognoscunt beneficia mea, que largiter, ut scis, impendo eis cotidie, cum [non] seminent neque metant (cfr. Luc 12,24).
4 Et quia tota die murmurant et otiosi (cfr. Mat 20,6) sunt;
5 et sepe ad iram se provocant ad invicem et ad amorem non redeunt et non parcunt injuriam quam recipiunt”.