1 Unde quodam tempore, cum esset apud Senas pro infirmitate oculorum et maneret in cella, ubi post mortem eius oratorium pro ipsius reverentia fuit hedificatum, dixit ad eum dominus Bonaventura, qui [terram] dederat fratribus, ubi locus fratrum fuit hedificatus: “Quid tibi videtur de loco isto?”.
2 Respondit ei beatus Franciscus: “Vis ut dicam tibi quomodo loca fratrum deberent hedificari?”. Respondit ei: “Pater, volo”.
3 Et ait ei: “Cum fratres vadunt ad aliquam civitatem, ubi locum non habent, et inveniunt aliquem, qui vult eis dare tantam terram, ubi valeant locum hedificare et habere ortum et que necessaria sunt eis, ipsi primo debent considerare quanta terra sufficiat eis,
4 semper considerantes sanctam paupertatem, quam promisimus et bonum exemplum, quod tenemur aliis in omnibus exhibere”.
5 Hoc autem dicebat sanctus pater, quia nulla occasione volebat, ut fratres in domibus, vel ecclesiis, in ortis vel aliis rebus, quibus utebantur, modum excederem paupertatis nec aliqua loca iure proprietatis possiderent, sed in eis semper tamquam peregrini et advene (cfr. 1Pet 2,11) morarentur.
6 Et propterea volebat ut fratres non in multa quantitate per loca collocari deberent, quia sibi difficile videbatur in multa quantitate paupertatem servari.
7 Et hec fuit voluntas eius ab initio sue conversionis et ultimo in morte eius, ut sancta paupertas penitus observaretur.