1 Quodam tempore, dum quadam die reversus fuisset beatus Franciscus apud ecclesiam Sancte Marie de Portiuncula, invenit ibi fratrem Iacobum simplicem cum quodam leproso vulneribus ulcerato, qui eadem die venerat illuc;
2 cui sanctus pater ipsum leprosum et maxime omnes alios leprosos qui essent valde plagati plurimum recommendaverat:
3 nam illis diebus manebant fratres in hospitalibus leprosorum;
4 sed ille frater Iacobus erat quasi medicus illorum qui essent multum plagati, et libenter ipsorum vulnera tangebat, mutabat et curabat.
5 Dixit beatus Franciscus fratri Iacobo quasi ipsum redarguendo: “Tu non deberes ita ducere fratres christianos, quia non est honestum nec pro te nec pro ipsis”.
6 Beatus Franciscus vocabat leprosos “fratres christianos”.
7 Hoc autem dixit sanctus pater, quia licet placeret sibi ut ipsos iuvaret et eis serviret, nolebat tamen ut duceret illos qui essent multum plagati extra hospitale,
8 maxime quia ille frater Iacobus erat valde simplex et sepe ibat ad ecclesiam Sancte Marie cum aliquo leproso, et maxime quia homines consueverunt abhorrere leprosos qui essent multum plagati.
9 Et hiis dictis, beatus Franciscus statim reprehendit se et dixit inde culpam suam fratri Petro Cathanii, generali ministro qui tunc erat, maxime quia beatus Franciscus credidit de reprehensione fratris Iacobi leprosum verecundari.
10 Et propter hoc dixit culpam suam, ut Deo et leproso inde satisfaceret.
11 Et ait beatus Franciscus fratri Petro: “Penitentiam quam volo inde facere, dico tibi ut michi confirmes et penitus michi non contradicas (cfr. Sir 4,30)”.
12 Dixit ad eum frater Petrus: “Frater, fiat tibi sicut placuerit”.
13 Nam frater Petrus tantum venerabatur et timebat beatum Franciscum et tantum erat ei obediens, quod non presumebat mutare obedientiam eius, licet tunc et multotiens interius et exterius inde affligeretur.
14 Dixit beatus Franciscus: “Hec sit penitentia mea, scilicet ut comedam simul in una paropside cum fratre christiano”.
15 Et factum est, dum sederet beatus Franciscus ad mensam cum leproso et aliis fratribus, apposita est scutella inter ambos.
16 Nam leprosus erat totus vulneratus et ulceratus, et maxime digitos, cum quibus comedebat, habebat contractos et sanguinolentos, ita ut semper, cum mitteret ipsos in scutellam, deflueret in eam sanguis.
17 Videns autem hoc frater Petrus et alii fratres contristati sunt valde, sed nichil audebant dicere propter timorem sancti patris.
18 Qui scri[p]sit hoc, vidit et testimonium perhibuit (cfr. Ioa 19,35; 21,24).