1 Quodam tempore beatus Franciscus ibat per vallem Spoletanam et ibat cum eo frater Pacificus, qui fuit de Marchia Anconitana et in seculo vocabatur “rex versuum”, nobilis et curialis doctor cantorum.
2 Et hospitati sunt in hospitali leprosorum de Trevio.
3 Et dixit beatus Franciscus fratri Pacifico: “Eamus ad ecclesiam Sancti Petri de Bovario, quia volo manere ibi in hac nocte”.
4 Erat enim illa ecclesia non multum longe ab hospitali et nullus ibi manebat, maxime quia illis temporibus erat destructum castrum Trevii ita, quod in eodem castro vel in villa [nullus] manebat.
5 Et factum est, dum iret illuc beatus Franciscus dixit fratri Pacifico: “Revertere ad hospitale quoniam volo hic manere in hac nocte solus, et cras summo mane ad me revertere”.
6 Cum autem remansisset solus ibi beatus Franciscus et dixisset completorium et alias orationes, voluit quiescere et dormire et non potuit, et spiritus eius cepit timere et sentire diabolicas suggestiones.
7 Et statim surrexit et exivit foras de domo et signavit se dicens: “Ex parte Dei omnipotentis dico vobis, demones, ut quicquid datum fuerit vobis a Domino nostro Iesu Christo ad nocendum corpori meo exerceatis,
8 quoniam sum paratus ad omnia substinenda, quia maior inimicus, quem ego habeo, est corpus meum: unde vindicabitis me de adversario (cfr. Luc 18,3) et inimico meo”.
9 Et statim cessaverunt ille suggestiones.
10 Et reversus est ad locum ubi iacebat et quievit et dormivit (cfr. 1Re 3,2.9) in pace.
11 Mane autem facto (cfr. Ioa 21,4) reversus est ad ipsum frater Pacificus.
12 Beatus Franciscus stabat in oratione coram altari intus in choro; frater Pacificus stabat et expectabat ipsum extra chorum coram crucifixo orans Dominum simul.
13 Et cum cepisset orare frater Pacificus, elevatus est in extasi, sive in corpore sive extra corpus Deus scivit (cfr. 2Cor 12,2.3), et vidit multas sedes in celo (cfr. Apoc 4,1.4), inter quas vidit unam eminentiorem ceteris, gloriosam et fulgentem, et ornatam omni lapide pretioso (cfr. Apoc 21,19);
14 et admirans pulchritudinem eius, cepit cogitare intra se (cfr. Dan 4,16) cuiusmodi sedes esset et cuius.
15 Et statim audivit vocem dicentem sibi (cfr. Act 9,4): “Ista sedes fuit Luciferi, et loco eius sedebit in ea beatus Franciscus”.
16 Et reversus in se, statim exivit foras ad eum beatus Franciscus.
17 Qui statim procidit ad pedes (cfr. Act 10,25) beati Francisci in modum crucis, considerans quasi iam esset in celo, propter visionem quam de ipso viderat, dicens ei: “Pater, indulgeas michi peccata mea et roga Dominum ut michi indulgeat et misereatur mei”.
18 Et extendens manum (cfr. Mat 14,31) beatus Franciscus elevavit ipsum, et cognovit quod aliquid vidisset (cfr. Luc 1,22) in oratione.
19 Videbatur quasi totus immutatus, et loquebatur ad beatum Franciscum non quasi viventem in carnem, sed quasi iam in celo regnantem.
20 Postea quasi a longe, quia nolebat dicere visionem beato Francisco, interrogavit frater Pacificus beatum Franciscum dicens sibi: “Quid credis de te, frater?”.
21 Respondit beatus Franciscus et dixit ei: “Michi videtur esse maior peccator homo quem aliquis qui sit in hoc mundo”.
22 Et statim dictum fuit fratri Pacifico in corde: “In hoc potes cognoscere quoniam vera est visto (cfr. Dan 8,26) quam vidisti;
23 quoniam sicut Lucifer per suam superbiam proiectus fuit ex illa sede, sic et beatus Franciscus per suam humilitatem merebitur exaltari et sedere in ea”.