1 Eodem tempore mansit beatus Franciscus pro infirmitate oculorum apud ecclesiam Sancti Fabiani, que est prope eandem civitatem, in qua erat pauper sacerdos secularis.
2 Nam illo tempore erat dominus papa Honorius cum aliis cardinalibus apud eandem civitatem.
3 Unde quamplures ex cardinalibus et aliis ex magnis clericis, ob reverentiam et devotionem quam habebant in sancto patre, fere cotidie visitabant ipsum.
4 Habebat autem illa ecclesia parvam vineam que erat iuxta domum ubi manebat beatus Franciscus in qua domo erat ostium unum per quod intrabant in illam vineam fere omnes qui visitabant ipsum, maxime quia illo tempore erant mature uve, et erat amenus locus ad quiescendum.
5 Et factum est quod propter illam occasionem fere tota dissiparetur vinea.
6 Nam alii colligebant uvas et comedebant ibi, alii colligebant et portabant, alii pedibus conculcabant.
7 Quapropter sacerdos ille cepit scandalizari et perturbari sic dicens: “Perdidi hoc anno vineam meam. Licet enim sit parva, tantum vinum recolligebam ex ea, quod sufficiebat necessitati mee”.
8 Quo audito beatus Franciscus fecit ipsum vocari coram se et dixit ei: “Noli amplius conturbari nec scandalizari, quia non possumus aliud facere.
9 Sed confide in Domino (cfr. Ps 10,2), quoniam ipse pro me servulo suo potest tibi damnum restituere.
10 Sed dic michi: quot salmas habuisti quando plures habuisti de vinea tua?”. Respondit sacerdos et dixit ei: “Pater, tredecim salmas”.
11 Dixit ad eum beatus Franciscus: “Ne contristeris in te amodo, neque inde alicui verbum iniuriosum dixeris, et ne facias inde querimoniam cum aliquo, et habeas fidem in Domino, et in verbis meis, et si salmas vini habueris minus quam .XX. ego tibi faciam adimpleri”.
12 Et exinde acquievit sacerdos et siluit. Et factum est divina dispensatione, quod .XX. salmas habuit, non minus, sicut dixerat ei beatus Franciscus.
13 Et admiratus est inde valde sacerdos ille, et omnes alii hoc audientes, considerans magnum esse miraculum, meritis beati Francisci, maxime quia non solum devastata, sed si fuisset plena uvis et aliquis non minuisset ex ea, videbatur illi sacerdoti et aliis impossibile habere exinde .XX. salmas vini.
14 Unde nos qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) illo testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12) de ipso quod semper quando dicebat: “Sic est, vel erit”, ita fiebat;
15 et nos vidimus multa, dum viveret, impleta et post mortem suam similiter.