1 Quodam tempore beatus Franciscus predicabat in platea Perusii, magno populo ibi congregato (cfr. 2Esd 8,1; Deut 31,12).
2 Et ecce milites Perusii ceperunt currere in equis per plateam ludendo, tenentes arma, ita quod impediebant predicationem.
3 Et licet ab hominibus et mulieribus, qui erant intenti audire predicationem, reprehenderentur, ipsi propter hoc non dimittebant. 4 Et conversus ad illos beatus Franciscus, cum fervore spiritus dixit: “Audite et intelligite que Dominus per me servum suum vobis annuntiat, et non dicatis quoniam iste est Assisinatus”.
5 Hoc autem dixit beatus Franciscus quia antiquum odium fuit inter homines Assisinatos et Perusinos.
6 Ideo hoc dixit: “Dominus exaltavit vos (cfr. Ps 36,34) et magnificavit super omnes vicinos vestros; propter quod debetis inde magis recognoscere Creatorem vestrum, et non solum ipsi Deo omnipotenti, sed etiam vicinis ipsis deberetis magis humiliari.
7 Sed elevatum est cor vestrum in elatione et in superbia (cfr. Ez 28,2.5; Deut 17,20) vestra et fortitudine, et devastatis vicinos vestros et multos interficitis.
8 Propter quod dico vobis, nisi cito ad eum conversi fueritis, et illis quos offendistis satisfeceritis, Dominus, qui nichil relinquit inultum (cfr. Mat 23,38; Iob 24,12), ad maiorem vindictam faciendam et punitionem et improperium vestrum, faciet vos consurgere unum contra alium,
9 et mota seditione et intestino bello, tantam tribulationem patiemini, quantam vicini vestri vobis inferre non possent”.
10 Nam beatus Franciscus in sua predicatione non tacebat vitia populi, in quibus publice offendebant Deum et proximum.
11 Sed Dominus tantam gratiam dederat ei, ut omnis qui videret vel audiret illum, parvus aut magnus, tantum timebat et venerabatur ipsum propter habundantem gratiam quam a Deo habuerat, ut quantumcumque reprehenderetur ab ipso, etiamsi inde verecundaretur, erat hedificatus,
12 immo aliquando ex occasione illa et ut Dominum attentius rogaret pro ipso, ad Dominum convertebatur.
13 Et factum est divina permissione, ut post paucos dies oriretur scandalum inter milites et populum ita, ut populus eiceret milites extra civitatem,
14 et milites cum Ecclesia, que iuvabat eos, devastaverunt multos agros et vineas et arbores eorum, et omnia alia mala que ipsis poterant facere faciebant illis;
15 et populus similiter devastavit agros, vineas et arbores illorum, et ita punitus est populus ille maiori punitione quam omnes vicini eorum, quos offenderant.
16 Unde ad litteram de ipsis impletum fuit, sicut predixerat de eis beatus Franciscus.