1 Nos vero qui fuimus cum (cfr. 2Pet 1,18) beato Francisco, testimonium perhibemus (cfr. Ioa 21,24; 3Ioa 12) quod ipse cum affirmatione verbi de illa ecclesia dixit, quoniam propter multam prerogativam quem Dominus ibi ostendit et in illo loco sibi est revelatum, quod inter omnes alias ecclesias huius seculi quas beata Virgo diligit, diligit illam ecclesiam.
2 Propterea toto tempore vite sue maximam reverentiam et devotionem in ipsa habuit;
3 et ut fratres memoriale in cordibus suis semper haberent, circa mortem suam scribi voluit in Testamento suo ut fratres similiter facerent.
4 Nam circa mortem suam coram ministro generali et aliis fratribus dixit: “Locum Sancte Marie de Portiuncula volo ordinare et fratribus relinquere in testamentum, ut a fratribus semper habeatur in maxima reverentia et devotione.
5 Quod et antiqui fratres nostri fecerunt: licet enim locus ille sit sanctus, ipsi tamen conservabant sanctitatem eius cum continua oratione die noctuque et continuo silentio,
6 et si aliquando loquerentur post terminum et constitutionem silentii, cum maxima devotione et honestate, que ad laudem Dei et animarum salutem (cfr. 1Pet 1,9) pertinebant, tractabant;
7 et si contingeret, quod raro fiebat, ut aliquis aliqua verba inutilia vel otiosa inciperet loqui (cfr. Mat 12,36), statim ab alio corrigebatur.
8 Macerabant quidem carnem non solum ieiunio, sed vigiliis multis, frigore et nuditate (cfr. 2Cor 11,27) et labore manuum suarum (cfr. Ps 127,2; Tob 2,19).
9 Multotiens enim, ut non starent otiosi, ibant et iuvabant pauperes homines in agris eorum, et ipsi postea aliquando dabant eis de pane amore Dei”.
10 “Et hiis et aliis virtutibus sanctificabant seipsos et locum, et alii qui venerunt post ipsos, licet non tantum, fecerunt similiter usque ad longum tempus”.
11 “Postea vero occasione multorum fratrum et aliorum convenientium in loco illo magis quam fuerat consuetum, maxime quia omnes fratres de Religione oportebat recurrere illuc et eos qui volebant intrare Religionem similiter,
12 etiam quia fratres sunt magis frigidi in oratione et aliis bonis operibus et magis dissoluti ad proferendum verba otiosa (cfr. Mat 12,36) et inutilia ac etiam nova huius seculi quem solebant, locus ille a fratribus qui manent ibi et ab aliis religiosis non habetur in tanta reverentia et devotione sicut convenit et sicut vellem”.