71.
1 Cum igitur in diversis iam mundi partibus nova miraculorum luce claresceret, et ad sacrum corpus eius undique concurrerent qui maxima et singularia beneficia Domini meritis ipsius experti fuerant, supradictus dominus papa Gregorius, de consilio cardinalium et aliorum praelatorum quamplurium, lectis et approbatis miraculis quae Dominus per eum fuerat operatus, ipsum in sanctorum catalogo annotavit, mandans festum eius die sui obitus solemniter celebrari.
2 Facta sunt autem haec in civitate Assisii in praesentia multorum praelatorum et maximae multitudinis principum et baronum ac innumerabilium populorum de diversis mundi partibus, quos àd ipsam solemnitatem idem dominus papa fecerat convocari, anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo, pontificatus ipsius domini papae anno secundo.
72.
1 Ipse summus pontifex dictum sanctum quem viventem summe dilexerat, non solum canonisando mirifice honoravit, verum etiam ecclesiam in honore eius constructam, in cuius fundamento ipse dominus papa primum lapidem posuit, sacris ditavit muneribus et pretiosissimis ornamentis.
2 Ad quam, post duos annos a sua canonisatione, sacrosanctum corpus eius de loco ubi prius sepultum fuerat honorifice est translatum.
3 Misit enim ad ipsam ecclesiam crucem auream lapidibus pretiosis ornatam in qua erat lignum crucis dominicae inclusum, atque ornamenta et vasa et plurima ad altaris ministerium pertinentia cum multis pretiosis et solemnibus indumentis.
4 Quam quidem ecclesiam ab omni iurisdictione inferiori eximens, auctoritate apostolica ipsam caput et matrem totius ordinis fratrum minorum instituit, ut patet in privilegio publico et bullato in quo cardinales communiter subscripserunt.
73.
1 Verum quia parum esset sanctum Dei rebus insensibilibus honorari nisi per eum, corpore mortuum et spiritu viventem in gloria, Dominus quamplurimos converteret et sanaret, non solum promiscui sexus personae indifferentes post eius obitum meritis ipsius ad Dominum sunt conversae, sed etiam multi magni et nobiles cum filiis suis habitum sui ordinis susceperunt, reclusis propriis uxoribus et filiabus suis in monasteriis pauperum dominarum.
2 Similiter et multi sapientes ac litteratissimi viri, tam saeculares quam clerici praebendati, spretis carnis illecebris atque impietate et saecularibus desideriis (Tit 2,12) penitus abdicatis, praefatum minorum ordinem intraverunt, paupertati ac vestigiis Christi et servi sui beatissimi Francisci se in omnibus iuxta mensuram divinae gratiae conformantes.
3 Unde de ipso non immerito potest illud dici quod scribitur de Samsone, quod videlicet multo plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat (cfr. Iudc 16,30), profecto qui vita gloriae semper vivit.
4 Ad quam gloriam ille nos perducat, meritis sanctissimi patris nostri Francisci, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen (cfr. Apoc 10,6; 11,15).