3.
1 Enimvero cum adhuc vir iste iuvenili calore in peccatis fervesceret, et lubrica aetas ad explenda iuvenilia iura ipsum impelleret insolenter, ac mansuescere nesciens, antiqui serpentis foret virulentia concitatus, adest subito divina ultio vel potius unctio super eum et aggreditur primo sensum erroneum revocare, animo angustiam et corpori molestiam inferendo, iuxta illud propheticum: Ecce ego saepiam viam tuam spinis et saepiam eam maceria (cfr. Is 48,9).
2 Sicque diu infirmitate attritus, ut meretur pervicacia hominum quae vix nisi suppliciis emendatur, coepit intra se alia solito cogitare.
3 Cumque iam paululum respirasset et baculo sustentatus, causa recuperandae sanitatis coepisset huc atque illuc per domicilium ambulare, die quadam foras exivit et circumadiacentem provinciam coepit curiosius intueri.
4 Sed pulchritudo agrorum, vinearum amoenitas et quidquid visu pulchrum est, in nullo eum potuit delectare.
5 Mirabatur propterea subitam sui mutationem, et praedictorum amatores stultissimos reputabat.
4.
1 Ab ea itaque die coepit seipsum vilescere sibi, et in contemptu quodam habere, quae prius in admiratione habuerat et amore.
2 Non plene tamen nec vere, quia nondum solutus erat a vinculis vanitatum, nec perversae servitutis iugum excusserat de cervice (cfr. Gen 27,40).
3 Gravissimum enim est assueta relinquere et animo semel iniecta non de facili enervantur; recurrit animus longo tempore segregatus ad rudimenta principii et assiduitate plerumque vitium vertitur in naturam.
4 Tentat proinde Franciscus adhuc divinam fugere manum, et paternae correctionis paulisper oblitus, arridentibus sibi prosperis, cogitat quae sunt mundi (cfr. 1Cor 7,34) ac ignorans consilium Dei, de gloria saeculi et vanitate facturum adhuc maxima se promittit.
5 Nam nobilis quidam civitatis Assisii, militaribus armis se non mediocriter praeparat et inanis gloriae vento inflatus, ad pecuniae vel honoris augenda lucra, iturum in Apuliam se spopondit.
6 Quibus auditis, Franciscus, quia levis animo erat et non modicum audax, ad eundum conspirat cum illo, generis nobilitate impar sed magnanimitate superior, pauperior divitiis sed profusior largitate.
5.
1 Nocte igitur quadam, cum ad haec consummanda tota se deliberatione dedisset et desiderio aestuans ad iter agendum maxime anhelaret, qui percusserat eum in virga iustitiae, per visionem nocturnam (cfr. Iob 4,13; 33,15) visitat eum in dulcedine gratiae; et quia gloriae cupidus erat, gloriae fastigio eum allicit et exaltat.
2 Videbatur ei namque domum suam totam habere plenam militaribus armis, sellis scilicet, clipeis, lanceis et caeteris apparatibus; gaudensque plurimum, quid hoc esset, secum tacitus mirabatur.
3 Non enim consueverat talia in domo sua videre, sed potius pannorum cumulos ad vendendum.
4 Cumque ad subitum rerum eventum stuperet non modicum, responsum est ei, omnia haec arma sua fore militumque suorum.
5 Expergefactus quoque animo gaudenti mane surrexit et praesagium magnae prosperitatis reputans visionem, prosperum futurum iter suum in Apuliam securatur.
6 Nesciebat enim quid diceret (cfr. Mar 9,5), et munus sibi de caelo datum adhuc minime cognoscebat.
7 In eo tamen perpendere poterat visionis huius suam interpretationem non esse veram, quia licet satis rerum gestarum utcumque similitudinem contineret, non tamen animus eius circa talia solito laetabatur.
8 Vim namque quamdam sibimet facere oportebat, ut cogitata perficeret et iter concupitum effectui manciparet.
9 Et quidem pulchre satis primo de armis fit mentio, et opportune multum arma traduntur contra fortem armatum militi pugnaturo, ut quasi alter David in nomine Domini Dei exercituum (cfr 1Re 17,45) ab inveterato inimicorum opprobio liberet Israelem.