71.
1 Vir Dei (cfr. 1Re 9,6.10) Franciscus doctus erat non sua quaerere, sed quae aliorum saluti praecipue cerneret expedire: super omnia tamen desiderabat dissolvi, et esse cum Christo (cfr. Phip 1,23).
2 Propterea summum eius studium erat ab omnibus quae in mundo sunt (cfr. 1Ioa 2,15), liber exsistere, ne vel ad horam contagione alicuius pulveris, mentis eius serenitas turbaretur.
3 Insensibilem omnibus quae perstrepunt exterius se reddebat, et totis visceribus undique sensus exteriores recolligens ac motus animi cohibens, soli vacabat Deo; in foraminibus petrae nidificabat, et in caverna maceriae (cfr. Cant 2,14) habitatio eius.
4 Felici certe devotione circuibat caelibes mansiones, et in vulneribus Salvatoris, exinanitus totus, diutius residebat.
5 Eligebat proinde frequenter solitaria loca, ut ex toto animum in Deum posset dirigere, nec tamen pigritabatur, cum tempus cerneret opportunum, se negotiis ingerere ac saluti libens intendere proximorum.
6 Nam eius tutissimus portus erat oratio, non unius exsistens momenti, vacuave aut praesumptuosa, sed longa tempore, plena devotione, humilitate placida: si sero incipiebat, vix mane finiebat; ambulans, sedens, comedens et bibens, orationi erat intentus.
7 In ecclesiis derelictis et in deserto positis solus ad orandum nocte pergebat, in quibus, divina gratia protegente, multos timores multasque angustias animi superavit.
72.
1 Manu ad manum (Cfr. Ez 21,24) cum diabolo confligebat, cum in eiusmodi locis non solum tentationibus ipsum pulsaret interius, verum etiam exterius ruinis et subversionibus deterreret.
2 Sed sciens fortissimus miles Dei, Dominum suum ubique omnia posse, terroribus non cedebat, sed aiebat in corde suo: “Nihil amplius, o malevole, potes in me malitiae tuae arma excutere, quam si in publico coram omnibus maneremus”.
3 Revera constantissimus erat valde et in nullo, nisi quod erat Domini (cfr. 1Cor 7,32), attendebat.
4 Nam cum inter multa millia hominum verbum Dei saepissime praedicaret, ita securus erat ac si cum familiari socio loqueretur.
5 Populorum maximam multitudinem quasi virum unum cernebat, et uni quasi multitudini diligentissime praedicabat.
6 De puritate mentis providebat sibi securitatem dicendi sermonem, et non praecogitatus, mira et inaudita omnibus loquebatur.
7 Si quando vero aliqua meditatione praeveniret sermonem, congregatis populis, et meditata quandoque non recordabatur, et loqui alia ignorabat: absque rubore aliquo confitebatur populis, se multa precogitasse, quorum nihil penitus poterat recordari;
8 sicque de subito tanta eloquentia replebatur, ut in admirationem converteret animos auditorum.
9 Quandoque vero nihil sciens loqui, benedictione data, ex hoc solo maxime praedicatos populos dimittebat.
73.
1 Sed et cum tempore quodam, causa religionis poscente, ad urbem Romam venisset, loqui coram domino papa Honorio et venerabilibus cardinalibus plurimum sitiebat.
2 Quod intelligens dominus Hugo, gloriosus episcopus Ostiensis, qui sanctum Dei singulari venerabatur affectu, timore ac laetitia est repletus, admirans sancti viri fervorem et simplicem intuens puritatem.
3 Sed confidens de misericordia Omnipotentis (cfr. 2Mac 8,18), quae pie se colentibus necessitatis tempore (cfr. Sir 8,12) numquam deest, eum coram domino papa et reverendis cardinalibus introduxit.
4 Qui coram tantis principibus assistens, licentia et benedictione suscepta, intrepidus loqui coepit (cfr. Luc 7,15).
5 Et quidem cum tanto fervore spiritus loquebatur, quod non se capiens prae laetitia, cum ex ore verbum proferret, pedes quasi saliendo movebat, non ut lasciviens, sed ut igne divini amoris ardens, non ad risum movens sed planctum doloris extorquens.
6 Multi enim ipsorum corde compuncti sunt (cfr. Act 2,37), divinam gratiam et tantam viri constantiam admirantes (cfr. Act 4,13).
7 Verum venerabilis dominus episcopus Ostiensis timore suspensus erat, totis visceribus orans ad Dominum, ne beati viri contemneretur simplicitas, quoniam in eum sancti gloria resultabat et dedecus, eo quod erat pater super eius familiam constitutus (cfr. Luc 12,42).
74.
1 Adhaeserat ei namque sanctus Franciscus, tamquam filius patri et unicus matri suae (cfr. Luc 7,12), securus in sinu clementiae suae dormiens (cfr. 2Re 12,3) et quiescens.
2 Pastoris certe ille implebat vicem et faciebat opus, sed sancto viro pastoris reliquerat nomen.
3 Beatus pater necessaria praevidebat, sed felix ille dominus provisa effectui mancipabat.
4 O quanti, maxime in principio cum haec agerentur, novellae plantationi (cfr. Ps 143,12) ordinis insidiabantur ut perderent!
5 O quanti electam vineam (cfr. Ier 2,21), quam dominica manus benignissime novam in mundo plantabat, praefocare studebant!
6 Quam multi primos et purissimos eius fructus furari et consumere nitebantur!
7 Qui omnes tam reverendi patris et domini gladio interfecti et ad nihilum sunt redacti (cfr. Act 5,36).
8 Erat enim rivus eloquentiae, murus Ecclesiae, veritatis assertor et amator humilium.
9 Benedicta proinde ac memorabilis dies illa, in qua sanctus Dei tam venerabili domino se commisit.
10 Cum enim tempore quodam dominus iste legatione, sicut saepe solebat, pro Sede Apostolica in Tuscia fungeretur, beatus Franciscus, non multos adhuc fratres habens et volens in Franciam ire, devenit Florentiam, ubi iam tunc dictus episcopus morabatur.
11 Nondum alter alteri era praecipua familiaritate coniunctus, sed sola fama beatae vitae mutua eos et affectuali iunxerat charitate.
75.
1 Caeterum quia moris erat beati Francisci, cum aliquam civitatem vel terram ingrederetur, ad episcopos vel sacerdotes accedere, audiens de praesentia tanti pontificis, magna cum reverentia eius se clementiae praesentavit.
2 Quem dominus episcopus videns, humili devotione suscepit, sicut et semper omnibus sacram religionem praetendentibus faciebat, et illis praecipue, qui beatae paupertatis et sanctae simplicitatis insigne nobile deferebant.
3 Et quoniam sollicitus erat pauperum supplere inopiam (cfr. 2Cor 8,14) et ipsorum negotia specialiter pertractare, causam adventus ipsius diligenter quaesivit, et eius propositum benignissime intellexit.
4 Quem cum cerneret supra caeteros terrena omnia contemnentem et illo igne ferventem, quem Iesus misit in terram (cfr. Luc 12,49), anima sua ex tunc animae illius conglutinata est (cfr. 1Re 18,1), devote pius petens orationem et gratissime suam ei offerens in omnibus protectionem.
5 Monuit proinde ipsum coeptum non perficere iter, sed ad curam et custodiam eorum quos Dominus Deus sibi commiserat, sollicite vigilare.
6 Videns autem sanctus Franciscus tam reverendum dominum sic pium gerere animum, affectum dulcem, sermonem efficacem, gavisus est gaudio magno valde (cfr. Mat 2,11), et exinde procidens ad pedes eius (cfr. Act 10,25), se ipsum et fratres suos devoto ei animo tradidit et commisit.