16.
1 Ex dicta igitur visione et allocutione Crucifixi gavisus surrexit signo crucis se muniens, et ascendens equum assumensque pannos diversorum colorum, ad civitatem quae dicitur Fulgineum pervenit, atque ibi venditis equo et omnibus quae portaverat, ad ecclesiam Sancti Damiani continuo est reversus.
2 Et invento illic sacerdote pauperculo, cum magna fide et devotione osculans manus eius, obtulit illi pecuniam quam portabat et propositum suum per ordinem enarravit.
3 Obstupefactus sacerdos, et subitam eius conversionem miratus, recusabat haec credere, et sibi putans illudi, noluit apud se illius pecuniam retinere.
4 At ipse pertinaciter insistens, verbis suis fidem facere nitebatur et sacerdotem orabat enixius ut eum secum permitteret commorari.
5 Acquievit tendem sacerdos de mora illius, sed timore parentum pecuniam non recepit.
6 Quare verus pecuniarum contemptor in quamdam fenestram proiciens ipsam, velut pulverem vilipendit.
7 Moram igitur faciente (cfr. Mat 25,5) ipso in loco praefato, pater ipsius ut sedulus explorator circuivit quaerens (cfr. 1Pet 5,8) quid actum sit de filio suo.
8 Et cum audisset eum sic mutatum in loco iam dicto taliter conversari, tactus dolore cordis intrinsecus (Gen 6,6) et ad subitum rerum eventum turbatus, convocatis amicis et vicinis (cfr. Luc 15,6) citissime cucurrit ad eum.
9 Ipse autem, quia erat novus miles Christi (cfr. 2Tim 2,3), ut audivit minas persequentium eorumque adventum praescivit, dedit locum irae (cfr. Rom 12,19) paternae et ad quamdam occultam caveam quam ad hoc sibi paraverat accedens, ibi per mensem integrum latitavit.
10 Quae cavea, uni tantum de domo patris erat cognita, ubi cibum sibi quandoque oblatum edebat occulte, orans iugiter lacrimarum imbre perfusus ut Dominus liberaret eum a persecutione nociva et ut pia vota ipsius benigno favore compleret.
17.
1 Cumque sic in ieiunio et fletu (cfr. Ioel 2,12) ferventer et assidue Dominum exorasset, de sua diffidens virtute et industria, spem suam totaliter iactavit in Dominum (cfr. Ps 54,23; 36,5), qui eum licet in tenebris manentem perfuderat quadam ineffabili laetitia et illustraverat mirabili claritate.
2 Ex qua nimirum totus ignitus, fovea relicta, iter arripuit versus Assisium, impiger festinus et laetus.
3 Et fiduciae Christi armis munitus divinoque calore succensus, seipsum arguens de pigritia et vano timore, manibus et ictibus persequentium se exposuit manifeste.
4 Quem videntes illi qui prius noverant eum sibi miserabiliter exprobrabant insanumque ac dementem clamantes, lutum platearum et lapides proiciebant in eum (cfr. Ps 17,43; Ioa 8,59).
5 Cernentes enim eum sic a pristinis moribus alteratum et carnis maceratione confectum, totum quod agebat exinanitioni et dementiae imputabant.
6 Sed miles Christi (cfr. 2Tim 2,3), in his omnibus ut surdus pertransiens nulla fractus aut mutatus iniuria, Deo gratias referebat.
7 Cum autem rumor huiusmodi fieret per plateas et vicos civitatis (cfr. Cant 3,2) de ipso, tandem pervenit ad patrem, qui audiens talia in ipsum a concivibus fieri, statim surgit quaerere ipsum, non ad liberandum sed potius ad perdendum.
8 Nulla enim moderatione servata, currit tanquam lupus ad ovem, et torvo oculo ac hirsuta facie illum respiciens iniecit impie manus in ipsum.
9 Pertrahens autem illum ad domum et per plures dies in carcere tenebroso recludens, nitebatur eius animum verbis et verberibus flectere ad saeculi vanitatem.
18.
1 Ipse vero, nec motus verbis nec vinculis aut verberibus fatigatus, patienter omnia portans, ad sanctum propositum exsequendum promptior et validior reddebatur.
2 Patre namque ipsius recedente a domo causa necessitatis urgente, mater eius quae sola cum illo remanserat, factum viri sui non approbans, blandis sermonibus alloquitur filium.
3 Quem, cum a sancto proposito revocare non posset, commotis eius visceribus super (cfr. 3Re 3,26) ipsum, confregit vincula eumque liberum abire permisit.
4 At ipse, gratias omnipotenti Deo referens, ad locum ubi fuerat prius revertitur, et maiori libertate utens tanquam daemonum tentationibus probatus et tentationum documentis instructus, recepto animo securiori ex iniuriis, liberior et magnanimior incedebat.
5 Interea pater revertitur et non invento filio, peccata peccatis accumulans, intorquet convicia in uxorem.
19.
1 Deinde cucurrit ad palatium communitatis conquerens de filio coram consulibus civitatis postulansque ut pecuniam, quem exspoliata domo asportaverat, facerent sibi reddi.
2 Consules autem videntes eum ita turbatum, Franciscum, ut coram eis compareat, citant sive advocant per praeconem.
3 Qui praeconi respondens dixit se per Dei gratiam iam factum liberum et consulibus amplius non teneri, eo quod esset solius altissimi Dei servus.
4 Consules vero nolentes ei vim facere dixerunt patri: “Ex quo servitium Dei est aggressus, de potestate nostra exivit”.
5 Videns ergo pater quod coram consulibus nihil proficeret, eamdem querimoniam proposuit coram episcopo civitatis.
6 Episcopus vero, discretus et sapiens, vocavit eum debito modo, ut compareret super patris querimoniam responsurus.
7 Qui respondit nuntio dicens: “Ad dominum episcopum veniam quia est pater et dominus animarum”.
8 Venit igitur ad episcopum et ab ipso cum magno gaudio est receptus.
9 Cui episcopus ait: “Pater tuus est contra te turbatus et scandalizatus valde.
10 Unde, si tu vis Deo servire, redde illi pecuniam quam habes, quae, quoniam forte est de iniustis acquisitis, non vult Deus ut eroges eam in opus ecclesiae, propter peccata patris tui cuius furor mitigabitur ea recepta.
11 Habeas ergo, fili, fiduciam in Domino et viriliter age, nolique timere quia ipse erit adjutor tuus (cfr. Deut 31,6) et pro ecclesiae suae opere abundanter tibi necessaria ministrabit”.
20.
1 Surrexit igitur vir Dei, laetus et confortatus in verbis episcopi, et coram ipso portans pecuniam ait illi: “Domine, non tantum pecuniam quae est de rebus suis volo ei reddere gaudenti animo, sed etiam vestimenta”.
2 Et intrans cameram episcopi exuit omnia vestimenta sua et, ponens pecuniam super ipsa, coram episcopo et patre aliisque adstantibus, nudus foras exivit,
3 et dixit: “Audite omnes et intelligite (cfr. Is 6,9). Usque modo Petrum Bernardonis vocavi patrem meum, sed, quia Deo servire proposui, reddo illi pecuniam pro qua erat turbatus et omnia vestimenta quae de suis rebus habui, volens amodo dicere: Pater noster qui es in caelis (cfr. Mat 6,9), non pater Petre Bernardonis”.
4 Inventus est autem vir Dei tunc cilicium habere ad carnem sub vestibus coloratis.
5 Surgens ergo pater eius, nimio dolore et furore succensus, accepit denarios et omnia vestimenta.
6 Quae dum portaret ad domum, illi qui ad hoc spectaculum fuerant indignati sunt contra eum, quia nihil de vestimentis filio reliquerat.
7 Super Franciscum vero, pietate commoti, coeperunt fortiter lacrimari.
8 Episcopus autem, animum viri Dei diligenter attendens atque fervorem et constantiam eius vehementer admirans, ipsum inter brachia sua recollegit, operiens eum pallio suo.
9 Intelligebat enim aperte facta ipsius ex divino esse concilio et agnoscebat ea quae viderat non parvum mysterium continere.
10 Sicque ex tunc factus est eius adiutor (cfr. Ps 29,11), exhortando et fovendo ipsum ac dirigendo et amplexando in visceribus caritatis.