25.
1 Beatus itaque Franciscus, ecclesiae Sancti Damiani perfecto iam opere, habitum heremiticum portabat, baculumque manu gestans pedibus calciatis et cinctus corrigia incedebat.
2 Audiens autem quadam die inter missarum solemnia ea quae Christus discipulis ad praedicandum missis loquitur, ne scilicet aururn vel argentum, nec sacculum vel peram, nec panem, nec virgam portent in via, nec calciamenta nec duas tunicas (cfr. Mat 10,9-10; Luc 9,3; 10,4) habeant,
3 intelligensque haec postea clarius ab ipso presbytero, indicibili repletus gaudio: “Hoc, inquit, est quod cupio totis viribus adimplere”.
4 Igitur cunctis quae audierat commissis memoriae laetanter his adimplendis innititur, duplicibusque sine mora dimissis ex tunc iam virga, calciamentis, sacculo vel pera (cfr. Mat 10,9-10) non utitur;
5 faciens autem sibi tunicam valde contemptibilem et incultam, reiecta corrigia, pro cingulo funem sumpsit.
6 Omnem quoque sollicitudinem cordis novae gratiae verbis apponens qualiter illa posset opere perficere, coepit, instinctu divino, evangelicae perfectionis annunciator exsistere poenitentiamque simpliciter in publicum praedicare (cfr. Mar 6,12; Luc 24,47).
7 Erant autem verba etus non inania nec risu digna, sed virtute Spiritus sancti plena (cfr. Luc 4,1; Act 6,5), cordis medullas penetrantia, ita ut in stuporem vehementer converterent audientes.
26.
1 Sicut autem ipse postmodum testatus est, huiusmodi salutationem Domino revelante didicerat, videlicet: “Dominus det tibi pacem (Num 6,26; 2The 3,16)!”
2 Et ideo in omni praedicatione sua, pacem annuntians populum in praedicationis exordio salutabat.
3 Et mirum certe, nec sine miraculo admittendum, quod ad hanc salutationem annunciandam, ante suam conversionem habuerat quemdam praecursorem qui frequenter iverat per Assisium salutando in hunc modum: “Pax et bonum! pax et bonum (cfr. Is 52,7)!”.
4 De quo creditum est firmiter quod sicut Iohannes Christum praenuntians Christo incipiente praedicare defecit, ita et iste velut alter Iohannes beatum Franciscum praecessit in annuntiatione pacis qui etiam post adventum ipsius non comparuit sicut prius.
5 Subito ergo, vir Dei Franciscus, spiritu prophetarum perfusus iuxta sermonem propheticum, statim post dictum suum praeconem annuntiabat pacem, praedicabat salutem (cfr. Is 52,7), eiusque salutaribus monitis plurimi verae paci foederabantur qui discordes a Christo extiterant a salute longinqui.
27.
1 Innotescente autem apud multos beati Francisci tam simplicis doctrinae veritate quam vitae, coeperunt post duos annos a sua conversione viri quidam ipsius exemplo ad poenitentiam animari, et eidem, reiectis omnibus, habitu vitaque coniungi, quorum primus extitit frater Bernardus sanctae memoriae.
2 Qui considerans constantiam et fervorem beati Francisci in divino servitio, quomodo scilicet cum multo labore destructas reparabat ecclesias asperamque vitam ducebat, cum sciret ipsum delicate vixisse in saeculo, proposuit in corde suo omnia quae habebat erogare pauperibus et illi, vita et habitu, firmiter adhaerere.
3 Quadam ergo die secreto ad virum Dei accedens, ei suum propositum revelavit, condixitque cum illo ut tali sero veniret ad eum.
4 Beatus autem Franciscus, gratias agens Deo tanquam nullum adhuc socium habens, gavisus est valde, maxime quia dominus Bernardus erat homo aedificationis magnae.
28.
1 Venit ergo beatus Franciscus ad domum eius statuto sero cum magna cordis exultatione et cum illo tota illa nocte permansit.
2 Cui, inter alia, dixit dominus Bernardus: “Si quis a domino suo haberet multa vel pauca quae tenuisset per multos annos et nollet ea amplius retinere, quid de ipsis agere posset quod melius esset?”.
3 Beatus Franciscus respondit quod ea domino suo deberet reddere (Ps 115,18) a quo eadem recepisset.
4 Et dominus Bernardus ait: “Ergo, frater, omnia mea bona temporalia volo erogare amore Domini mei qui contulit ea mihi, sicut tibi videbitur melius expedire”.
5 Cui sanctus dixit: “Summo mane ad ecclesiam ibimus et per evangeliorum codicem cognoscemus quomodo Dominus discipulos suos docuit”.
6 Surgentes igitur mane, cum quodam alio Petro nomine qui etiam cupiebat fieri frater, venerunt ad ecclesiam Sancti Nicolai iuxta plateam civitatis Assisii.
7 Quam ad orationem ingressi, quia simplices erant et nesciebant invenire verbum evangelii de renuntiatione saeculi, Dominum rogabant devote ut in prima libri apertione voluntatem suam eis ostendere dignaretur.
29.
1 Oratione autem finita, beatus Franciscus accipiens librum clausum, flexis genibus coram altari aperuit ipsum.
2 Et in prima eius apertione occurrit illud consilium Domini: “Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da paupertbus et habebis thesaurum in caelo (Mat 19,21; cfr. Luc 18,22)”.
3 Quo comperto, beatus Franciscus gavisus est valde et gratias egit Deo.
4 Sed quia verus cultor Trinitatis, trino voluit testimonio confirmari. Secundo et tertio librum aperuit.
5 Et in secunda apertione occurrit illud: “Nihil tuleritis in via (cfr. Luc 9,3), etc.”.
6 In tertia vero illud: “Qui vult venire post me abneget semetipsum (cfr. Mat 16,24; Luc 9,23), etc.”.
7 Beatus ergo Franciscus, in qualibet apertione libri gratius Deo exhibitis pro confirmatione sui propositi et desiderii dudum concepti tertio divinitus sibi exhibita et monstrata, dixit praedictis viris, scilicet Bernardo et Petro:
8 “Fratres, haec est vita et regula nostra et omnium qui voluerint nostrae societati coniungi. Ite igitur, et sicut audistis implete”.
9 Abiit itaque dominus Bernardus qui erat dives valde, et venditis omnibus quae habuerat multaque pecunia congregata, pauperibus (cfr. Luc 18,22) civitatis distribuit universa.
10 Petrus etiam pro posse divinum consilium adimplevit.
11 Distractis autem omnibus, habitum, quem paulo ante sanctus assumpserat postquam reliquit heremiticum habitum, ambo pariter susceperunt, et ab illa hora simul cum ipso vixerunt secundum formam sancti evangelii a Domino illis ostensam.
12 Et ideo beatus Franciscus dixit in testamento suo: “Ipse Dominus mihi revelavit ut deberem vivere secundum formam sancti evangelii”.