150
1 Finitis, ut supra diximus, responsionibus servorum Dei, multum de utriusque sermonibus aedificatus dominus Ostiensis immensas Deo gratias egit (cfr. Act 27,35).
2 Discedentibus autem inde, rogavit beatus Dominicus sanctum Franciscum, ut sibi chordam, qua cingebatur, dignaretur concedere.
3 Lentus ad hoc fuit sanctus Franciscus, eadem humilitate renuens qua ille caritate deposcens.
4 Vicit tamen felix devotio postulantis, et concessam sub inferiore tunica devotissime cinxit.
5 Tandem manus inter manus ponuntur, et mutuae commendationes dulcissimae fiunt.
6 Dixit autem sanctus sancto: “Vellem, frater Francisce, unam fieri religionem tuam et meam, et in Ecclesia pari forma nos vivere”.
7 Demum cum ab invicem discesserunt (cfr. Act 15,39), dixit sanctus Dominicus pluribus qui tunc aderant: “In veritate dico vobis (cfr. Luc 4,245), hunc sanctum virum Franciscum caeteri religiosi sequi deberent, tanta est suae sanctitatis perfectio”.