162
1 Liceat, sancte pater, pro illis qui tui dicuntur, in excelsum hodie levare lamentum.
2 Odio sunt virtutum exercitia multis, qui ante laborem volentes quiescere, filios se non Francisci sed Luciferi probant.
3 Plus infirmantibus quam militantibus abundamus, cum tamen ad laborem nati (cfr. Iob 5,7), militiam vitam (cfr. Iob 7,1) suam reputare deberent.
4 Non placet actione proficere; contemplatione non possunt.
5 Cum omnes singularitate turbaverint, plus fauce quam manibus operantes, odiunt corripientem in porta (cfr. Am 5,10), nec summis patiuntur digitis attrectari.
6 Illorum tamen, iuxta verbum beati Francisci, magis impudentiam miror, qui domi non nisi cum sudore (cfr. Gen 3,19) vixissent, et nunc absque labore, pauperum sudore pascuntur.
7 Mira prudentia! Cum nihil agant, semper eos existimes occupatos.
8 Horas cognoscunt ad epulum, et si quando fames urget, solem dormisse causantur.
9 Tua gloria, bone pater, monstra haec hominum digna crediderim? Sed nec tunica quidem!
10 Tu semper hoc tempore lubrico et fugaci docuisti meritorum divitias quaerere, ne in futuro contingeret mendicare.
11 Hi vero nec patria perfruuntur, in exsilium postmodum transituri.
12 Viget hic morbus in subditis, quoniam praelati dissimulant, quasi possibile sit, quorum sustinent vitium, non lucrari supplicium.