42
1 Manente sancto in eodem loco (cfr. Ioa 11,6), frater quidam spiritualis de custodia Marsicana, qui gravibus tentationibus vexabatur, dixit in corde suo (cfr. Ps 13,1):
2 “Oh! si unquam aliquid vel saltem parum de unguibus sancti Francisci haberem mecum, credo equidem tota haec tentationum procella diffugeret, rediretque, Domino favente, tranquillum”.
3 Obtenta igitur licentia, ad locum se confert, causam uni de sociis sancti patris exponit.
4 Cui respondit frater: “Non mihi possibile credo de unguibus tibi tribuere, quoniam etsi aliquando eos ipsi praecidimus, proici iubet, prohibens ne servemus”.
5 Illico acclamatur frater, et ad sanctum, qui eum quaerebat, ire iubetur: “Quaeras”, ait, “mihi forfices, fili, quibus ungues meos protinus circumcidas (cfr. Deut 21,12)”.
6 Profert ille ferrum, quod propter idipsum iam in manibus sumpserat, et prominentes caesuras excipiens, fratri qui petierat tradit; quas ille devote suscipiens, conservat devotius, et statim ab omni impugnatione liber efficitur.