175
1 Multa sibi ad infirmos compassio, multa pro illorum necessitatibus sollicitudo.
2 Si quando pietas saecularium electuaria mittebat eidem, cum ipse plus aliis indigeret, caeteris infirmantibus dabat.
3 Omnium languentium in se transformabat affectus, verba praebens compassionis, ubi subventionis non poterat.
4 Comedebat ipse diebus ieiunii, ne infirmi comedere vererentur; nec verecundabatur per publica civitatum carnes fratri infirmo conquirere.
5 Monebat tamen languidos patienter ferre defectus, nec consurgere in scandalum, cum non esset eis per omnia satisfactum.
6 Unde in quadam regula scribi fecit haec verba: “Rogo omnes fratres meos infirmos, ut in suis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres.
7 Non multum sollicite postulent medicinas, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica.
8 De omnibus gratias agant (cfr. 1The 5,18), ut quales vult eos esse Deus, tales se fore desiderent.
9 Quos enim Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cfr. Act 13,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: Ego quos amo, corrigo et castigo (cfr. Apoc 3,19; Heb 12,6)”.
176
1 Infirmum quemdam, cui comedendarum uvarum desiderium inesse sciebat, semel in vineam duxit, et sedens sub vite (cfr. Mic 4,4), ut comedendi audaciam daret, prior ipse comedit.