179
1 Licet hinc sancti caritatem noverimus, quae congaudere iubet successibus dilectorum, illos tamen qui in eremitoriis dissimiliter vivunt, non parum credimus redargutos.
2 Multi enim locum contemplationis convertunt in otium, et eremiticum ritum, qui animabus perficiendis inventus est, in sentinam transferunt voluptatis.
3 Talis horum temporum anachoretis constitutio est, vivere unumquemque pro libitu.
4 Non pro omnibus istud; scimus enim sanctos in carne viventes (cfr. Gal 2,20) optimis eremo legibus vivere.
5 Scimus et eos qui praecesserunt patres flores solitarios exstitisse.
6 Utinam non degenerent nostri temporis eremitae ab illa pulchritudine primitiva, cuius iustitiae laus manet aeterna!
180
1 Monens insuper ad caritatem omnes sanctus Franciscus, affabilitatem et domesticam familiaritatem hortabatur ostendere:
2 “Volo”, inquit, “ut fratres mei filios eiusdem matris ostendant se, et quod tunicam vel chordam, seu quidquid unus petierit, alter liberaliter tribuat.
3 Libros et placentia quaeque sibi communicent, quin potius cogat unus alterum tollere”.
4 Ne et in hoc aliquid diceret eorum quae per ipsum non efficeret Christus (cfr. Rom 15,18), primus erat ad haec omnia facienda.