202
1 Divino cultui se devotissimum exhibens Deo dilectus (cfr. Sir 45,1) homo, nil quod Dei est (cfr. Mat 22,21), relinquebat per incuriam inhonorum.
2 Cum esset apud Montem Casalem, in provincia Massae, praecepit fratribus, ut de quadam ecclesia ab omnibus derelicta sanctas reliquias ad locum fratrum reverendissime asportarent.
3 Gravabatur pernimium longo iam tempore illas debita devotione fraudatas.
4 Sed cum, poscente causa, ipsum ire alio oporteret, mandati patris immemores, filii obedientiae meritum neglexerunt.
5 Die vero quadam, cum celebrare vellent fratres, remota sindone, ut moris est, de altari, ossa pulcherrima et nimis redolentia invenerunt.
6 Obstupefacti sunt satis, quae numquam viderant intuentes.
7 Regressus paulo post sanctus Dei (cfr. Luc 4,34), diligenter exquirit, si esset quod de reliquiis mandaverat adimpletum.
8 Verum neglectae obedientiae culpam fratres humiliter confitentes, cum poena veniam meruerunt.
9 Et ait sanctus: “Benedictus Dominus Deus meus (cfr. Ps 17,47), qui per semetipsum implevit quod vos facere debuistis!”.
10 Considera diligenter Francisci devotionem, attende beneplacitum Dei (cfr. Ps 68,14) circa pulverem nostrum, et obedientiae sanctae magnifica laudem (cfr. Ps 68,31). Nam cuius voci non paruit homo, precibus obedivit Deus.